# De Excidio Britanniae Liber Querolus 9.19-35

Gildas, De Excidio Britanniae Liber Querolus, 9.19 to 9.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gildas/de-excidio-britanniae-liber-querolus/9.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gildas/de-excidio-britanniae-liber-querolus/9.19

Et post pauca: Prævaricantes prcevaricati sunt, et prævaricatione transgressorum prævaricati sunt. Formido, et fovea, et luqueus super te qui habitator es terræ. Et erit: Qui fugerit a voce formidinis, cadet in foveam; et qui se explicaverit de fovea, tenebitur laqueo: quia cataractæ de excelsis I apertæ erunt, et concutientur fundamenta terræ. Confractione confringetur terra, commotione commovebitur, agitatione agitabitur sicut ebrius, et auferetur quasi tabernaculum unius noctis; et gravabit eam iniquitas sua, et corruet, et non adjiciet ut resurgat. Et erit: In die illa visitabit Dominus super militiam cœli in excelso, et super reges terræ qui sunt super terram, et congregabuntur in congregationem unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcerem9 et post multos dies visitabuntur. Et erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Hierusalem, et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus (Ibid., 16,23). Et post aliquanta ratiouem reddens, quamobrem talia minaretnr, ita ait: Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat; neque aggravata est auris ejus, ut non exaudiat. Sed iniquitates vestras diviserunt inter vos et Deum vestrum, et peccata vestra abaconderunt faciem ejus a vobis ne exaudiret. Manus enim vestræ pollutæ sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate: labia vestra locuta sunt mendacium, et lingua vestra iniquitatem fatur. Non est qui vocet justitiam, neque est qui judicet vere: sed confidunt in nihil, et loquuntur vanitates, et conceperunt dolorem, et pepererunt iniquitatem (Isa. LIX, i, 4). Et infra: Opera eorum inutilia, et opus iniquitatis in manibus eorum. Pedes eorum in malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem innocentem. Cogitationes eorum cogitationes inutiles: sastitas et contritio in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt, et non eat judicium In gressibus eorum.

---

Gildas, De Excidio Britanniae Liber Querolus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1176/tmp1176/tmp1176.tmp1176.opp-lat1.xml.
