Latin
1.1 to 1.2
Gioacchino da Fiore, Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos 1.1-2
Not analysed yet
[p. 3] CONTRA vetustam duritiam Iudeorum iccirco nonnulli agendum extimant auctoritatibus Scripturarum quia, si eis adversantibus fidei nostre non esset qui resisteret ex adverso, daretur occasio inimicis crucis Christi insultandi de simplicitate credentium nomini christiano, et hi, qui imbecilles essent animo, paterentur naufragium circa fidem. Michi autem non modo propter istud eorum contentioni et perfidie obviare pro viribus voti est, verum etiam quia adesse sentio tempus miserendi eis, tempus consolationis et conversionis eorum. Primo itaque producende sunt contra eos auctoritates prioris Testamenti, super eo quod negant Deum unum esse trinum in personis, deinde super eo quod negant incarnationem Filii Dei et, quod non minoris est periculi, spiritalem intellectum, statuentes litteram que occidit. Super quo tamen tunc melius convincuntur cum ostendimus [p. 4] in multis locis contrarietates Scripturarum seu etiam absurditates ipsius littere in qua ipsi confidunt. Igitur de prima questione, que est ceterarum principium, videamus. Negant Iudei trinitatem personarum et tamen que scripta sunt in Genesi de ipsa trinitate negare non possunt. Namteste Moyse, in quo ipsi confidunt, Deus dicit: "Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram". Si una persona erat, non debuerat dicere: "Faciamus", sed: "Faciam"; non: "Ad imaginem et similitudinem nostram", sed potius: "Ad imaginem ed similitudinem meam". Item in eodem libro: "Apparuit Dominus Abrae in convalle Manbre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei. Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum. Quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et adoravit in terram et dixit: Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum, sed afferam pauxillum aque et laventur pedes vestri et requiescite sub arbore. Ponam bucellam panis et confortate cor vestrum. Postea transibitis; iccirco enim declinastis ad servum tuum. Qui dixerunt: Fac ut loquutus es". Et infra: "Cum surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam; et Abraam simul gradiebatur deducens eos. Dixitque Dominus: Num celare potero Abraam que gesturus sum, cum futurus sit [p. 5] in gentem magnam ac robustissimam et benedicende sint in eo omnes nationes terre? Scio enim quod precepturus sit filiis suis et domui sue post se, ut custodiant viam Domini et faciant iustitiam et iudicium, ut adducat Dominus propter Abraam omnia que loquutus est ad eum. Dixitque Dominus: Clamor Sodomorum et Gomorreorum multiplicatus est et peccatum eorum aggravatum est nimis. Descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere compleverint an non est ita ut sciam. Converteruntque se inde et abierunt Sodomam; Abraam vero adhuc stabat coram Domino. Et appropinquans ait: Nunquid perdes iustum cum impio?" . Et infra: "Venerunt duo angeli Sodomam vespere, sedente Loth in foribus civitatis. Quos cum vidisset, surrexit et ivit obviam illis et adoravit pronus in terram et dixit: Obsecro, Domini, declinate in domum pueri vestri et manete ibi. Lavate pedes vestros et mane proficiscemini in viam vestram. Qui dixerunt: Minime, sed in platea manebimus. Compulit illos oppido ut diverterent ad eum, ingressique domum illius fecit convivium. Coxit azima et comederunt". Et post aliqua: "Habes, inquiunt, hic tuorum quempiam, generum aut filios aut filias? Omnes qui tui sunt, educ de urbe hac. Delebimus enim locum istum eo quod increverit clamor eorum coram Domino, qui misit nos". Et infra: "Cum esset mane, cogebant ei angeli dicentes: Surge et tolle uxorem tuam et duas filias quas [p. 6] habes, ne et tu pariter pereas cum scelere civitatis. Dissimulante illo, apprehenderunt manum eius et manum uxoris ac duarum filiarum eius, eo quod parceret Dominus illi, et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem. Ibi loquuti sunt ad eum: Salva animam tuam. Noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione, sed in monte salvum te fac, ne et tu simul pereas. Dixitque Loth ad eos: Queso, Domine mi, quia invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam, quam fecisti mecum, ut salvares animam meam, non possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum et moriar. Est civitas hic iuxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea. Nunquid non modica est et vivet anima mea? Dixitque ad eum: Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem pro qua loquutus es. Festina et salvare ibi, quia non potero facere quicquam donec ingrediaris illuc. Iccirco vocatum est nomen loci illius Segor. Sol egressus est super terram et Loth ingressus est Segor. Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur, et ignem a Domino de celo, et subvertit has civitates et omnem circa regionem, universos habitatores urbium et cuncta terre virentia". [p. 7]