# Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos 1.10-12

Gioacchino da Fiore, Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos, 1.10 to 1.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gioacchino-da-fiore/gioacchino-da-fiore-adversus-iudeos/1.10

Superius dixit Dominus ad Moysen: "Vade et ascende tu et populus tuus quem eduxi de terra Egipti in terram pro qua iuravi ad Abraam, Ysaac et Iacob", protinusque adiunxit: "Et mittam [p. 14] precursorem tui angelum". Sed ne forte idem angelus parvipendende auctoritatis esse putaretur, cum rursum de eodem angelo mittendo ante eum in sequentibus loqueretur, adiecit et ait: "Observa eum et audi vocem eius. Nec contempnendum putes quia non dimittet cum peccaveris et est nomen meum in illo". Ut enim iste angelus, qui per Malachiam dictus est Dominator et angelus testamenti, unigenitus Dei Filius intelligeretur, ipse utique Filius qui iudicaturus est orbem, non inquit: "Dimittet cum peccaveris et est nomen meum in illo". Quod est autem nomen Domini, quod in illo est, nisi Deus? Quod si nomen Domini in illo est, liquet quod ut Deus est Pater, ita et Filius Deus, qui bene quoque castraIsraelprecedere dictus est, quod ipse est profecto cui in psalmo cantatur: "Vineam de Egipto transtulisti, eiecisti gentes et plantasti eam; dux itineris fuisti in conspectu eius, plantasti radices eius et implevit terram". Neque enim eiusdem esse auctoritatis cum Deotantaverborum eminentia et idemptitate monstraretur si alienus a Domini natura et immensitate crederetur. Cum enim in suprascriptis loquens Dominus ad Moysen iurasse se perhibeat Abraam, Ysaac et Iacob daturum se illis terram lacte et melle manantem, en in libro Iudicum loquitur angelus iste Domini ac dicit: "Eduxi vos de Egipto et introduxi in terram pro qua iuravi patribus vestris et pollicitus sum ut non facerem irritum pactum meum". Quis igitur angelus iste est nisi is qui dictus est superius "Deus Bethel", quique se promisit daturum semini Iacob terram istam? Verum quia angelus Domini dictus est, nequaquam Deus Pater, sed Filius intelligendus est. [p. 15] "Venit angelus Domini et sedit sub quercu que erat in Ephra et pertinebat ad Ioas patrem familie Ezri. Cumque Gedeon filius eius excuteret atque purgaret frumenta in torculari ut fugeret Madian, apparuit ei et ait: Dominus tecum, virorum fortissime. Dixitque ei Gedeon: Obsecro, Domine, si Dominus nobiscum est, cur apprehenderunt nostantamala? Ubi sunt mirabilia eius que narraverunt patres nostri atque dixerunt: De Egipto eduxit nos Dominus? Nunc autem dereliquit nos et tradidit in manibus Madian. Respexitque ad eum Dominus et ait: Vade in hac fortitudine tua et liberabisIsraelde manu Madian. Scito quod miserim te. Qui respondens ait: Obsecro, Domine mi, in quo liberaboIsrael? Ecce familia mea infima est in Manasse et ego minimus in domo patris mei. Dixitque ei Dominus: Ego ero tecum et percuties Madian quasi virum unum. Et ille: Si inveni, inquit, gratiam coram te, da michi signum ut tu sis qui loqueris ad me, ne recedas hinc donec revertar portans sacrificium et offerens tibi. Qui respondit: Ego prestolabor adventum tuum. Ingressus itaque Gedeon coxit edum et de farine modio azimos panes, carnesque ponens in canistro et ius carnium mittens in ollam, tulit omnia sub quercu et obtulit ei". Et paulo post: "Videns Gedeon quod esset angelus Domini: Eu michi, Domine Deus, quia vidi angelum Domini facie ad faciem. Dixitque Dominus: Pax tecum, ne timeas, non morieris". Perpendite vel hic, o Iudei, et desinite negare aliam quam Patris in deitate personam. Ecce angelus Domini loquitur Gedeon, [p. 16] et ipsum angelum Domini esse Dominum Scriptura testatur; denique Gedeon mittit ad prelium et se cum eo esse promittit et ad petitionem ipsius eius prestolatur adventum, recipitque de manu eius quod Dei est proprium, oblatam sibi hostiam sacrificii, et tamen cum Deus esse noscatur, ut Filius esse monstretur, non Pater, angelus Domini dictus est.

---

Gioacchino da Fiore, GIOACCHINO DA FIORE ADVERSUS IUDEOS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gioacchino.html.
