Latin
1.13 to 1.14
Gioacchino da Fiore, Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos 1.13-14
Not analysed yet
"Erat vir quidam de Saraa et de stirpe Dan, nomine Manue, habens uxorem sterilem, cui apparuit angelus Domini et dixit ad eam: Sterilis es et absque liberis, sed concipies et paries filium". Et post aliqua: "Cum ascenderet flamma altaris in celum, angelus Domini in flamma pariter ascendit. Quod cum vidissent Manue et uxor eius, proni ceciderunt in terram et ultra non apparuit eis angelus Domini. Statimque intellexit Manue angelum esse Domini et dixit ad uxorem suam: Morte moriemur quia vidimus Deum. Cui respondit mulier: Si Dominus nos vellet occidere, de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset, sed nec ostendisset nobis hec omnia, neque que suntventuradixisset". Hic quoque uxori Manue et ad ultimum ipsi Manue angelus Domini apparet et tamen et angelum Domini Manue intellexit et ipsum angelum Domini Deum esse testatus est dicens: "Morte moriemur quia vidimus Deum". Quod si dicis: Unde potuerunt antiqui patres intelligere Filium? :profecto unde potuerunt intelligere Patrem. Qui enim, illuminati Spiritu sancto, potuerunt intelligere Deum Patrem, etiam potuerunt, eadem gratia illuminati, intelligere Deum Filium, quin immo et Spiritum sanctum, totam videlicet trinitatem. [p. 17] Ecce, ex his et similibus testimoniis veritatis excluditur singularis intellectus, a fide credentium, nec propterea quia creditur unus Deus negatur esse Deus angelus testamenti qui missus ostenditur a Patre, quia Abraam, ut supra monstratum est, tres vidit et tres quasi unum, immo ut vere unum adoravit. Quod si forte quia Scriptura non vocat Dei Filium angelum istum, qui utique et Deus et Dominus dictus est, esse Christum Dominum non putatis, non multum interest probare me velle hoc ad presens, cum utique non ad hoc simpliciter probandum his testimoniis usus fuerim, sed ad hoc tantum ut excludatur singularitas personarum. Probabitur autem melius, annuente Deo, esse videlicet et Christum Deum, cum de eius incarnatione inferius tractare ceperimus. Nunc locus est agere de Spiritu sancto quod vere ipse sit et quod non tacuerint de eo sancti Dei prophete.