# Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos 1.15-17

Gioacchino da Fiore, Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos, 1.15 to 1.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gioacchino-da-fiore/gioacchino-da-fiore-adversus-iudeos/1.15

"Dixit Dominus ad Moysen: Congrega michi septuaginta viros de senioribus Israel, quos tu nosti quod senes populi sunt ac magistri, et duces eos ad hostium tabernaculi federis, faciesque ibi stare tecum, ut descendam et loquar tibi et auferam de spiritu tuo tradamque eis, ut sustentent tecum onus populi et non tu solus graveris". Infra: "Descendit Dominus per nubem et loquutus est ad eum auferens de spiritu, qui erat in Moyse, et dans septuaginta viris. Cumque requievisset in eis spiritus, prophetaverunt nec ultra cessaverunt. Remanserunt autem in castris duo viri, super quos requievit spiritus.Namet ipsi descripti fuerant et non exierant ad tabernaculum. Cumque prophetarent in castris, cucurrit puer et nuntiavit Moysi dicens: Eldaad et Medad prophetant in castris. Statimque Iosue, filius Nun, minister Moysi et electus e pluribus ait: Domine mi Moyses, prohibe eos. Et [p. 18] ille: Quid, inquit,emularis pro me? Quis tribuat ut omnis populus prophetet et det ei Dominus spiritum suum?". "Descendit Sanson cum patre suo et matre in Thammatha. Cumque venissent ad vineas oppidi, apparuit catulus leonis sevus rugiens et occurrit eis. Irruit autem spiritus Domini in Sanson et dilaceravit leonem, quasi edum in frusta discerperet". Infra: "Cum venisset Sanson ad locum maxille et Philistiim vociferantes occurrissent ei, irruit spiritus Domini super eum, et, sicut solent ad odorem ignis ligna consumi, ita et vincula quibus ligatus erat dissipata sunt et soluta". Dixit Samuel ad Saul: "Venies in collem Domini ubi est statio Philistinorum et, cum ingressus fueris ibi urbem, obvium habebis gregem prophetarum descendentium de excelso, et ante eos psalterium et timpanum et tibiam et citharam ipsosque prophetantes. Et insiliet in eum spiritus Domini, et prophetabis cum eis et mutaberis in virum alium". Et infra: "Ecce cuneus prophetarum [p. 19] obvius ei, et insiluit in eum spiritus Dei, et prophetavit in medio eorum". Et post aliqua: "Insiluit spiritus Domini in Saul cum audisset verba nuntiorum Iabes et iratus est furor eius nimis".

---

Gioacchino da Fiore, GIOACCHINO DA FIORE ADVERSUS IUDEOS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gioacchino.html.
