# Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos 1.28-29

Gioacchino da Fiore, Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos, 1.28 to 1.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gioacchino-da-fiore/gioacchino-da-fiore-adversus-iudeos/1.28

Eia nunc, Iudee, dic michi: Quis est iste homo qui est speciosus forma pre filiis hominum? Quin immo, quia non necesse est ut tu dicas quod Scriptura testatur, qui enim unctus esse describitur esse [p. 32] Messias non dubitatur, illud magis dicas: Quomodo, si non est Deus et homo, et Deum illum psalmista vocat dicens: "Sedes tua, Deus, in seculum seculi", et tamen is qui Deus est a Deo suo unctus esse narratur? Denique, ut ipsum qui unctus est secundum humanitatem Deum verum esse non dubites, audisti quid de eo dictum sit eidem regine: "Audi, filia, et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui; et concupiscet rex decorem tuum, quoniam ipse est Dominus Deus tuus". "Descendet sicut pluvia in vellus" et cetera; "Orietur in diebus eius iustitia" et cetera; "Et dominabitur a mari usque ad mare" et cetera; "Et adorabunt eum omnes reges", et cetera; "Quia liberabit pauperem a potente" et cetera; "Et vivet et dabitur ei de auro Arabie" et cetera; "Erit firmamentum in terra in summis montium" et cetera; "Sit nomen eius benedictum in secula, ante solem permanet nomen eius; et benedicentur in eo omnes tribus terre" et cetera. Cum ille Salomon, qui regnavit in Ierusalem secundum carnem, obscurum exitum habuisse legatur, vide quis et quantus sit iste qui descensurus erat sicut pluvia in vellus et quem adoraturi sunt omnes reges et cuius nomen benedictum asseveratur in secula, presertim cum et ante solem permanere dicatur nomen eius; profecto ille est qui dicit in Evangelio: "Ante quam Abraam fieret, ego sum". "Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis" et cetera; "Tecum principium in die virtutis tue" et cetera; "Iuravit [p. 33] Dominus, et non penitebit eum" et cetera; "Iudicabit in nationibus" et cetera.

---

Gioacchino da Fiore, GIOACCHINO DA FIORE ADVERSUS IUDEOS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gioacchino.html.
