Latin
1.30 to 1.35
Gioacchino da Fiore, Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos 1.30-35
Not analysed yet
Si hoc non de Christo dicit David, sed, sicut fingunt aliqui, de Saule, quomodo in sequentibus dicitur: "Iuravit Dominus, et non pertinebit eum: tu es sacerdos in eternum", presertim cum dicat ipse Dominus de Saule: "Penitet me quod constituerim Saulem regem". "Lapidem, quem reprobaverunt edificantes" et cetera. "A Domino factum est istud" et cetera; "Hec est dies quam fecit Dominus" et cetera; "O Domine, salvum me fac; o Domine, bene prosperare. Benedictus qui venturus es in nomine Domini". Si Dominus iste tam magnus est ut possit salvos facere invocantes, et ipsemet venturus est in nomine Domini, frustra sic confitentur Iudei unum Dominum et unum Deum, ut per hoc velint negare Messiam esse Dominum et salvatorem mundi, quia Pater Dominus et ipse Dominus et ambo simul unus Dominus. [p. 34] "Ecce virgo concipiet et pariet filium, et vocabitur nomen eius Hemmanuel". Et post aliqua: "Dominum exercituum ipsum sanctificate, ipse pavor vester et ipse terror vester; et erit vobis in sanctificationem, in lapidem autem offensionis et in petram scandali erit duabus domibusIsrael, et in laqueum et in ruinam habitantibus Ierusalem. Et offendent ex eis plurimi et cadent et conterentur et irretientur et capientur. Liga testimonium, signa legem in discipulis meis. Et exspectabo Dominum, qui abscondit faciem suam a domo Iacob, et prestolabor eum". "Parvulus natus est nobis, filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum eius, et vocabitur nomen eius admirabilis, consiliarius, Deus fortis, pater futuri seculi, princeps pacis. Multiplicabitur eius imperium, et pacis non erit finis; super solium David et super regnum eius sedebit, ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum. Zelus Domini exercituum faciet hoc. Verbum misit Dominus in Iacob et cecidit inIsrael". [p. 35] "Egredietur virga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet, et requiescet super eum spiritus Domini" et cetera; "Non secundum visionem oculorum iudicabit neque secundum auditum aurium arguet, sed iudicabit in iustitia pauperes et arguet in equitate pro mansuetis terre et percutiet terram virga oris sui et spiritu labiorum suorum interficiet impium, et erit iustitia cingulum lumborum eius, et fides cinctorum renum eius. Habitabit lupus cum agno, et pardus cum edo accubabit". Et infra: "In die illa radix Iesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulchrum eius gloriosum".