# Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos 1.36-39

Gioacchino da Fiore, Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos, 1.36 to 1.39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gioacchino-da-fiore/gioacchino-da-fiore-adversus-iudeos/1.36

"Ecce servus meus, suscipiam eum, electus meus, complacuit sibi in illo anima mea, dedi spiritum meum super eum, iudicium gentibus proferet. Non clamabit neque accipiet personam, neque audietur foris vox eius. Calamum quassatum non conteret et linum fumigans non extinguet, in veritate educet iudicium. Non erit tristis neque turbulentus, donec ponat in terra iudicium; et legem eius insule exspectabunt". "Rorate, celi, desuper et nubes pluant iustum; aperiatur terra et germinet Salvatorem, et iustitia oriatur simul. Ego Dominus creavi eum". [p. 36] "Audite, insule, et attendite, populi de longe: Dominus ab utero vocavit me, de ventre matris mee recordatus est nominis mei et posuit os meam quasi gladium acutum, in umbra manus sue protexit me et posuit me sicut sagittam electam, in pharetra sua abscondit me et dixit michi: Servus meus es tu,Israel, quia in te gloriabor. Et ego dixi: In vacuum laboravi, sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi; ergo iudicium meom cum Domino est, et opus meum cum Deo meo. Et nunc, dicit Dominus formans me ex utero servum sibi, ut reducam Iacob ad eum, et Israel non congregabitur, et gloriatus sum in oculis Domini, et Deus meus factus est fortitudo mea. Et dixit: Parum est ut sis michi servus ad suscitandas tribus Iacob et fecesIsraelconvertendas: ecce dedi te in lucem gentium ut sis salus mea usque ad extremum terre". "Attendite ad me, populus meus et tribus mea; me audite, quia lex a me exiet, et iudicium meum in lucem populorum requiescet. Prope est iustus meus, egressus est Salvator meus, et brachia mea populos iudicabunt, me insule exspectabunt et brachium sustinebunt". "Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium, et videbunt omnes fines terre pariter salutare Dei nostri".

---

Gioacchino da Fiore, GIOACCHINO DA FIORE ADVERSUS IUDEOS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gioacchino.html.
