# Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos 1.4-5

Gioacchino da Fiore, Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos, 1.4 to 1.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gioacchino-da-fiore/gioacchino-da-fiore-adversus-iudeos/1.4

Nunc agendum est specialius de unaquaque persona. Quod is quem nos Christicole vocamus Patrem sit verus Dominus et verus Deus, communis est nobis et vobis fides et una utrorumque confessio, quia qui dixit et facta sunt, mandavit et creata sunt, ipse est utique cuius verbo celi firmati sunt et ipse cuius spiritu omnis virtus eorum; sed questio est de Filio et Spiritu sancto utrum sit in deitate Filius aut Spiritus sanctus; idem utrum sint alie due persone preter personam Patris et an inveniatur de eis aliquid scriptum in catholicis libris. Et quidem de Filio quod vere sit Deus multa scripta sunt in vestris codicibus, que iccirco non potestis capere, o Iudei, quia qui vere Deus esse et vere a Deo missus esse ostenditur in Scripturis, non Filius manifeste, sed Deus et angelus nominatur. Sed si is qui iccirco angelus dicitur, quia missus est a Deo magna misteria nuntiare, vere Deus et Dominus esse ostenditur, vere Deus et Dominus esse perhibetur, ea necessitate cogimur dicere esse eum de paterna natura, qua duos aut tres deos dicere ipsius Moysi, qui hoc dicit, auctoritate prohibemur. Neque enim alius dicit hoc, alius illud, sed ipse Moyses qui docet angelum Dei esse verum Deum, ipse dicit in Scripturis: "Audi,Israel, Deus tuus unus est", quatinus et illud intelligatur quod superius dictum est: vidisse scilicet Abraum tres viros, sed ipsos simul tres quasi unum hominem, immo non ut hominem sed sicut vere Dominum adorasse. Sed ad rem veniamus. [p. 10] Affligente, inquit Scriptura, Agar, ancillam Saray, domina sua, fugam iniit. "Cum invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aque, in solitudine que est in via Assur in deserto, dixit ad illam: Agar, ancilla Saray, unde venis aut quo vadis? Que respondit: A facie Saray domine mee ego fugio. Dixitque ei angelus Domini: Revertere ad dominam tuam et humiliare sub manu ipsius. Et rursum: Multiplicans, inquit, multiplicabo semen tuum et non numerabitur propter multitudinem". Et infra: "Vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam: Tu Deus qui vidisti me". Et post aliqua: "Dixit Deus ad Abraam: Non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua; omnia que dixerit tibi Sara, audi vocem eius, quia in Ysaac vocabitur tibi semen. Sed et filium ancille faciam in gentem magnam, quia semen tuum est".

---

Gioacchino da Fiore, GIOACCHINO DA FIORE ADVERSUS IUDEOS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gioacchino.html.
