# Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos 1.40

Gioacchino da Fiore, Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos, 1.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gioacchino-da-fiore/gioacchino-da-fiore-adversus-iudeos/1.40

"Ecce intelliget servus meus, exaltabitur et elevabitur et sublimis erit valde. Sicut obstupuerunt super te multi, sic ingloriosus erit inter viros aspectus eius, et forma eius inter filios hominum. Iste asperget gentes multas, super ipsum continebunt reges os suum, quia quibus non est narratum de eo viderunt, et qui non [p. 37] audierunt contemplati sunt. Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? Et ascendet sicut virgultum coram eo et sicut radix de terra sitienti. Non est species ei neque decor, et vidimus eum, et non erat aspectus et desideravimus eum; despectum, et novissimum virorum, virum dolorum et scientem infirmitatem et quasi absconditus vultus eius et despectus, unde nec reputavimus eum. Vere langores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit, et nos putavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum. Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras et attritus est propter scelera nostra, disciplina pacis nostre super eum, et livore eius sanati sumus. Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit, et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum. Oblatus est quia ipse voluit, et non aperuit os suum, sicut ovis ad occisionem ducetur et quasi agnus coram tondente se obmutescet et non aperiet os suum de angustia et iudicio sublatus est. Generationem eius quis enarrabit? Quia abscisus est de terra viventium; propter scelus populi mei percussi eum. Et dabit impios pro sepultura et divitem pro morte sua, eo quod iniquitatem non fecerit, nec dolus inventus est in ore eius. Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longevum et voluntas Domini in manu eius dirigetur. Pro eo quod laboravit anima eius, videbit et saturabitur. In scientia sua iustificavit ipse iustus servus meus multos et iniquitates eorum ipse portavit. Ideo dispertiam ei plurimos, et fortium dividet spolia, pro eo quod tradidit in mortem animam suam et cum sceleratis reputatus est, et ipse [p. 38] peccatum multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit ut non perirent".

---

Gioacchino da Fiore, GIOACCHINO DA FIORE ADVERSUS IUDEOS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gioacchino.html.
