# Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos 1.54

Gioacchino da Fiore, Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos, 1.54. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gioacchino-da-fiore/gioacchino-da-fiore-adversus-iudeos/1.54

Sermo egressus est a rege Artarserse, postulante hoc Neemia, ut liceret populo Iudeorum edificare iterum muros Ierusalem. Ab illo ergo anno usque ad adventum Domini fuere ebdomade septem et sexaginta due, idest simul sexaginta novem. Sunt autem he [p. 48] ebdomade annorum, non dierum, deputatis singulis ebdomadis septem annis. Quod autem distinguit inter septem ebdomadas et sexaginta duas, ideo factum puto quia fortassis infra septem ebdomadas edificata est civitas Ierusalem in angustia temporum et exinde post ebdomadas sexaginta duas, idest post annos quadringentos triginta quattuor occisus est Christus. Ex qua videlicet occisione factum est ut populosIsraelnon esset populus eius, pro eo scilicet quod negavit illum in conspectu Pilati, dicens: "Nos non habemus regem nisi Cesarem". Inde est quod, effectus cecus secundum maiorem sui partem, recepturus est Antichristum, dicente Domino: "Ego veni in nomine Patris mei et non recepistis me; si alius venerit in nomine suo, ipsum recipietis". Et in subiecto capitulo: "Filii prevaricatorum populi tui extollentur, ut impleant visionem, et corruent". Igitur Antichristus, qui dicitur hic dux venturus assumens prevaricatores Iudeorum adherentes sibi, congregabit eos in Ierusalem, iubens eos servare legem Moysi, atque hoc modo populus Iudeorum dissipaturus est civitatem et sanctuarium, hoc est Ecclesiam Christi cum venturo duce; erit autem "finis eius vastitas, et post finem belli statuta desolatio", quia, fugato Deo et populo fideli, non erit qui audeat manifeste invocare nomen Domini cunctis diebus quibus regnaturus est super terram. Qualiter autem istud fiat, demonstratur in sequenti cum [p. 49] dicitur: "Confirmabit autem pactum multis ebdomada una", quia cum multis componet in frude per septempnium ut possit destruere sanctam Ecclesiam, cunctis auxiliis destitutam; "et in dimidio ebdomadis", noc est completis tribus annis et dimidio, "deficiet hostia et sacrificium, et in templo erit abominatio desolationis", illa utique quam ostendit Apostolus cum dicit: "Revelabitur filius iniquitatis qui extollitur et adversatur supra id quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tamquam sit Deus". Et quod sequitur: "Usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio", non est intelligendum "usque ad consummationem et finem seculi", sed usque ad finem illius temporis in quo regnaturus est Antichristus.

---

Gioacchino da Fiore, GIOACCHINO DA FIORE ADVERSUS IUDEOS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gioacchino.html.
