Latin
1.55
Gioacchino da Fiore, Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos 1.55
Not analysed yet
"Ecce adhuc tres reges stabunt in Perside" et cetera. Et infra "Filia regis austri veniet ad regem aquilonis facere amicitiam, [p. 50] et non optinebit fortitudinem brachii nec stabit semen eius, et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam adolescentes eius, et qui confortabant eam in temporibus. Et stabit de germine radicum eius plantatio, et veniet cum exercitu et ingredietur provinciam regis aquilonis et abutetur eis et obtinebit. Insuper et deos eorum et sculptilia, vasa quoque pretiosa argenti et auri captiva ducet in Egiptum, ipse prevalebit adversus regem aquilonis et intrabit in regnum rex austri". Et paulo post: "Convertetur rex aquilonis et preparabit multitudinem multo maiorem quam prius, et in finem temporum annorumque veniet properans cum exercitu magno et opibus nimiis. Et in temporibus illis multi consurgent adversus regem austri, filii quoque prevaricatorum populi tui extollentur, ut impleant visionem, et corruent". Dicite nunc, o Iudei, qui usque in presentem diem carnalem defenditis intellectum, qui sunt isti duo reges quorum unus qui austri dicitur bonus est, alter qui aquilonis malus, qui incipientes confligere a tempore Alexandri usque ad finem temporum perseverant inbello? Nonne is qui electos habere dicitur Deus est, is autem, cuius cor erit contra testamentum sanctum, ille est qui est auctor mendacii et inventor malorum? Quod si ita est, quid est quod filia regis austri facere dicta est amicitiam cum rege aquilonis, nisi quia Synagoga Iudeorum misit ad Romanos, apud quos illo in tempore regnabat in superbia rex aquilonis, facere amicitiam et componere cum eis, ut per ipsos obtineret fortitudinem brachii? [p. 51] Quod tamen, quia cor eius recesserat a rege austri non est ut voluit consecuta, quin potius tradita est ipsa, et adolescentes sensibus sacerdotes eius promittebant ei regnum temporale in manu principis Romanorum, de quo dixerant: "Nos non habemus regem nisi Cesarem?" . At ne fingat Iudeus filiam regis austri esse personaliter et secundum litteram mulierem, attendat quod sequitur et desinat puerilibus adherere doctrinis: "Et stabit de germine radicum eius plantatio". Quid est hoc? Nunquid mulier radices habet ut de germine radicum eius plantatio conservetur? Sed radices eius illi iusti viri fuere, de quorum semine processit plantatio illius vitis qui dicit in Evangelio discipulis suis: "Ego sum vitis et vos palmites", que videlicet vera vitis ut sciatis quod omnino equalis sit Patri secundum deitatem. Quod et quale sit nomen eius de sequenti lectione colligite; nam sequitur: "Et intrabit provinciam regis aquilonis et abutetur eis" et cetera; et infra: "Ipse prevalebit adversus regem aquilonis et intrabit in regnum rex austri". "Tu, Bethleem Effrata, parvulus es in milibus Iuda: ex te michi egredietur qui sit dominator inIsrael, et egressus eius ab initio, a diebus eternitatis".