# Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos 1.56-61

Gioacchino da Fiore, Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos, 1.56 to 1.61. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gioacchino-da-fiore/gioacchino-da-fiore-adversus-iudeos/1.56

Res mira et vehementer stupenda nascitur in Bethleem et tamen egressus eius a diebus eternitatis esse perhibetur, nimirum quia et secundum quod homo natus ex tempore et secundum quod Deus ab eterno. "Quis in vobis est relictus, qui vidit domum istam in gloria sua prima? Et quid vos videtis hanc nunc? Nunquid non ita est, [p. 52] quasi non sit, in oculis vestris?". Et infra: "Adhuc modicum est, et ego movebo celum et terram et mare et aridam et movebo omnes gentes, et veniet Desideratus cunctis gentibus, et implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum. Meum est argentum et meum est aurum, dicit Dominus exercituum. Magna erit gloria domus istius novissime plus quam prime, dicit Dominus exercituum". Si de gloria temporali sermo erat, falsa esse probatur promissio prophete dicentis: "Magna erit gloria domus istius novissime plus quam prime", quia nec in auro nec in argento materiali nec in aliqua temporali magnificentia potuit equari domus illa novissima prime domui usque ad tempus destructionis sue, que facta est subito, set profecto illa fuit maior gloria quod eam Desideratus cunctis gentibus sua presentia illustravit. "Lauda et letare filia Syon, quia ecce ego venio et habitabo in medio tui, dicit Dominus. Et applicabuntur gentes multe ad Dominum in die illa et erunt michi in populum, et habitabo in medio tui". Cum dicat Salomon omnipotenti Deo: "Celum et celi celorum te capere nequeunt", quid est quod dicitur: "Ecce ego venio et habitabo in medio tui", nisi quia verus Deus est Filius qui per misterium incarnationisdignatus est corporaliter habitare in populo Iudeorum, presertim cum completum videamus quod sequitur: "Et applicabuntur gentes multe ad Dominum in die illa et erunt michi in populum, et habitabo in medio tui"? [p. 53] "Ecce ego adducam servum meum Orientem. Quia ecce lapis, quem dedi coram Ihesu: super lapidem unum septem oculi sunt; ecce, ego celabo sculpturam eius, ait Dominus exercituum, et auferam iniquitatem terre illius in die una".

---

Gioacchino da Fiore, GIOACCHINO DA FIORE ADVERSUS IUDEOS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gioacchino.html.
