# Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos 1.6-8

Gioacchino da Fiore, Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos, 1.6 to 1.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gioacchino-da-fiore/gioacchino-da-fiore-adversus-iudeos/1.6

Angelus Domini non ipse Dominus intelligitur cuius angelus est, hoc est ipsa persona, sed alia. Absurdum est enim ut ipse qui angelus alicuius est sui ipsius nuntius intelligatur, et tamen ipsum quoque, qui angelus Domini dictus est, et Deum esse fatetur Agar, que vocavit nomen eius: "Tu, Deus, qui vidisti me", et Dominum esse, cum testatur ipsa mult iplicandi potestas, qua dicitur: "Multiplicans multiplicabo semen tuum". Alioquin si hic angelus Deus et Dominus non est, cur sibi hoc ipse Dominus ascribit, ita ut dicat in sequentibus Scriptura: "Dixit Deus ad Abraam: In [p. 11] Ysaac vocabitur tibi semen. Sed et filium ancille faciam in gentem magnam, quia semen tuum est"? Absurdum est enim ut se creaturam facere promittat, quod soli competit creatori. Non igitur hic angelus de aliorum est numero angelorum, sed ille est de quo dicit propheta: "Statim veniet ad templum sanctum suum Dominator quem vos queritis et angelus testamenti quem vos vultis". "Ecce angelus Domini de celo clamavit dicens: Abraam, Abraam. Qui respondit: Adsum. Dixitque ei: Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quicquam. Nunc cognovi quod timeas Dominum et non pepercisti filio tuo unigenito propter me". Cum Abraam propter ipsum Deum, qui eum temptaverat, decreverit occidere filium, quid est quod dicit ei angelus Domini: "Non pepercisti filio tuo, unigenito propter me", nisi quia ipse angelus Deus erat et unus cum Patre Deus? "Cum venisset Iacob ad quendam locum et vellet in eo requiescere post solis ocubitum, tulit de lapidibus qui iacebant et supponens capiti suo dormivit in eodem loco. Viditque in sompnis scalam stantem super terram et cacumen illius tangens celum, angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam et Dominum innixum scale dicentem sibi: Ego sum Domimus Deus Abraam patris tui et Deu Yssaac: terram in qua dormis tibi dabo [p. 12] et semini tuo. Eritque germen tuum quasi pulvis terre. Dilataberis ad occidentem et orientem et septentrionem et meridiem et benedicentur in te et in semine tuo cuncte tribus terre". Et infra: "Surgens Iacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo et erexit in titulum fundens oleum desuper. Appellavitque nomen urbisBethel, que prius Luza vocabatur". Et post multa: "Misit Iacob et Rachel et vocavit Liam in agrum ubi pascebat greges dixitque eis: Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius". Et infra: "Dixit angelus Domini ad me in sompnis: Iacob. Et ego respondi: Adsum. Qui ait: Vidi omnia que fecit tibi Laban. Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem et votum vovisti michi. Nunc ergo surge et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tue". Et infra: "Loquutus est Dominus ad Iacob: Surge, ascendeBethelet habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum".

---

Gioacchino da Fiore, GIOACCHINO DA FIORE ADVERSUS IUDEOS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gioacchino.html.
