# Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos 1.62-64

Gioacchino da Fiore, Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos, 1.62 to 1.64. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gioacchino-da-fiore/gioacchino-da-fiore-adversus-iudeos/1.62

Ipse vir qui Oriens dictus est, lapis datus coram Ihesu sacerdote magno intelligendus est, et ipse utique lapis de quo dicit psalmista: "Lapidem, quem reprobaverunt edificantes, hic factus est in capud anguli". Qui iccirco coram Ihesu datus esse perhibetur, quia omnino vicinus erat adventus eius, et domus ipsa, que tunc construebatur, illustranda erat presentia claritatis ipsius. Septem vero oculi futuri erant super ipsum lapidem, quia septem dona illa Spiritus requieverunt super eum, de quibus dicit Ysaias propheta: "Et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientie" et cetera. "Ecce vir, Oriens nomen eius, et subter eum orietur et edificabit templum Domino. Et ipse extruet templum Domino et ipse portabit gloriam et sedebit et dominabitur super solio suo, et erit sacerdos super solio suo et consilium pacis erit inter illos duos, et corone erunt eis qui sustinent eum, et Tobie et Iudaie et Hieu, filio Sophonie, memoriale in templum Domini, et qui procul sunt venient et edificabunt in templo Domini". [p. 54] Quando verbum istud factum est Zacharie, Zorobabel iam inceperat edificare templum Domini, et dictum est de eodem Zorobabel: "Manus Zorobabel ceperunt edificare domum istam et manus eius perficient eam". Quis igitur est iste vir cui nomen est Oriens, qui promittitur edificare templum Domino, quique non solum sicut rex verum etiam sicut sacerdos sedere promittitur super solio suo, nisi is cui dicitur a Deo Patre: "Sede a dextris meis", et: "Tu es sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech"? Utique et templum, quod edificare dictus est, non est templum materiale sed spiritale, non de insensibilibus sed de vivis lapidibus. Quod autem sequitur: "Et consilium pacis erit inter duos illos et corone erunt eis qui sustinent eum", profecto indicat futuram pacem inter duos populos, iudaicum videlicet et gentilem et coronandos plurimos pro fide Christi. Verum quod Tobie et Iudaie et Hieu, filio Sophonie memoriale in templo Domini esse dicit, idest quod sui temporis nominavit personas, argamentum est contra vos, o Iudei, qui non spiritus sectatores estis sed littere. Si enim secundum litteram incedendum est, ostendite ubi completa sunt hec in diebus nominatorum virorum. Si autem non omnia fuere completa [p. 55] in diebus eorum, discite in tribus viris designari tria genera discipulorum Christi, hoc est apostolorum, evangelistarum et doctorum, quorum doctrina et exemplo etiam qui procul erant a Domino venerunt fide et operibus ad auctorem vite, ita ut ipsi quoque effecti pastores et doctores haberent verbum vite ad edificationem Ecclesie.

---

Gioacchino da Fiore, GIOACCHINO DA FIORE ADVERSUS IUDEOS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gioacchino.html.
