Latin
1.65 to 1.68
Gioacchino da Fiore, Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos 1.65-68
Not analysed yet
"Exulta satis, filia Syon, iubila, filia Ierusalem; ecce Rex tuus venit tibi iustus et salvator ipse pauper et ascendens super pullum asine. Et disperdam quadrigam ex Effraym et equum de Ierusalem, et dissipabitur arcus belli, et loquetur pacem gentibus, et potestas eius a mari usque ad mare et a fluminibus usque ad finem terre". Si sic venturus erat Christus pauper et humilis ut ascenderet super pullum asine, quid est quod de eo dicit idem propheta: "Ecce venit, dicit Dominus exercituum", et quis poterit cogitare diem adventus eius aut quis stabit ad videndum eum, nisi quia primum dictum est de adventu humilitatis, secundo de adventu glorie et maiestatis? Ceterum quod dicit: "Loquetur pacem gentibus, et potestas eius a mari usque ad mare", in primo eius adventu consummatum est. "Ecce ego mitto angelum meum, et preparabit viam ante faciem meam; et statim veniet ad templum sanctum suum Dominator, quem vos queritis, et angelus testamenti, quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum, et quis poterit cogitare diem adventus eius?" . [p. 56] Audite hoc, viri Iudei, et cognoscite angelum Domini esse agnum illum de quo dicit Ysaias: "Emitte agnum, Domine, dominatorem terre", uniusque eum perpendite dignitatis cum Deo Patre, quem "negare non potestis Dominum esse templi, quandoquidem ad templum sanctum suum venire promittitur, et saltim per hoc perpendite eum districtum esse a cetera multitudine filiorum Adam et angelorum Dei, quorum dies adventus sui homines vidisse leguntur, cum diem adventus istius cogitare homines no n sufficiant. In omnibus his auctoritatibus, o Iudei, non tam laboravi ostendere vobis eum esse Christum qui natus est de Virgine Maria, quam esse Christum Deum et hominem secundum vaticinia prophetarum, prestantem vitam mortuis secundum divinitatem, mortuum et sepultum secundum humanitatem; nimirum quia et si ipsum qui receptus est a nobis non creditis esse Christum, passionem tamen Christi et mortem seu iam preteritam seu adhuc futuram, convicti testimoniis tantorum prophetarum, Ysaie videlicet et Danie lis, penitus negare nequitis, quin immo et psalmiste qui ait in tipo eius; "Dederunt in escam meam fel" et Zacharie qui dicit: "Plangent eum quasi unigenitum et dolebunt super eum sicut doleri solet in morte primogeniti". Denique et in tipo resurgentis dicit in psalmo quintodecimo idem psalmista: "Non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem". Cum igitur multis et tam magnis auctoritatibus vera esse probetur fides nostra in confessione trinitatis, vera in misterio incarnati Verbi Dei, hoc iam solum restat videre utrum ipse fuerit quem nos recepimus an alium secundum vos oporteat exspectare. Quod autem ipse fuerit qui venturus erat, omitto testimonium Iohannis [p. 57] Baptiste, omitto testimonium operum que vos negatis ; sufficiat vel illud quod scriptum est in Daniele vestro: "Septuaginta ebdomade adbreviate sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur prevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur sanctus sanctorum".