# Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos 1.69

Gioacchino da Fiore, Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos, 1.69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gioacchino-da-fiore/gioacchino-da-fiore-adversus-iudeos/1.69

Scimus autem quod ebdomade secundum legem dierum sunt tantummodo vel annorum. Sunt autem septuaginta ebdomade dies dierum quadringenti et nonaginta, ebdomade annorum totidem anni. Quod si in fine quadringentorum et nonaginta annorum ungendus erat sanctus sanctorum, et sicut ostenditur in sequentibus eiusdem loci ipsemet, Christus Domini occidendus, videte quantus post hec lapsus sit annorum numerus, et Christus quem queritis non apparet, et saltim vel isto modo pertimescite ne inveniamini in societate illorum qui dissipaturi sunt sanctuarium et civitatem cum duce venturo, hoc est cum Antichristo, dicente angelo eidem Danieli in ultima visionum suarum: "Filii prevaricatorum tuorum extollentur ut impleant visionem, et corruent". Putantes enim se recipere Christum suscipient Antichristum. Quod si dicitis iccirco: Non credimus istum esse Christum quia non est in adventu eius consummata prevaricatio, nec finem in eo accepit peccatum, nec adducta est iustitia sempiterna, multo magis hoc dicendo prosternitis vosmet ipsos prave interpretando Scripturas et ostendendo falsa et inania verba omnium prophetarum. Si enim deceptus est propheta in numero annorum, utique decipi potuit et in aliis que predixit. Quod si de uno aliquo dubitare licet ne forte decipi potuisset, restat ut de omnibus dubitemus, quia quis verius dixerit ignoramus, sicque fit ut nos cum Patarenis hereticis totum vetus Testamentum, in [p. 58] quo radix est fidei, oporteat confutare, et quod promittit de reversioneIsraelin fine temporum, totum sit ambiguitati obnoxium et nichil sit certum de omnibus promissis que facta sunt nobis a prophetis, [p. 59] tam in hoc seculo quam in futuro. Sed absit ut vel unum iota immutari queat ex omnibus que scripta sunt in autenticis libris; absit ut vel minima eius particula falsitatis crimine denigretur! Nunc igitur consummata est prevaricatio, quia finita est lex et servitus legis, et data nobis libertas gratie et adoptio filiorum, dicente Apostolo his qui sunt Christi: "Vos autem, fratres, non estis sub lege sed sub gratia", ubi non est, inquit, lex nec prevaricatio, sed et peccatum in adventu Christi finem veraciter accepit, non quidem actuale peccatum, sed originale. Vultis scire quod ita sit? Audite prophetam: "In tempore illo non dicetur: Patres comederunt uvas acerbas, et dentes filiorum obstupescunt, sed qui comederit uvas acerbas, obstupescent dentes illius". Porro iustitia sempiterna illa est quam Dominus ostendit: "Qui credit, inquiens, in me, etiam si mortuus fuerit, vivet; et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in eternum". Si ergo spiritaliter possetis intelligere id quod spiritaliter dictum est, nulla vobis remaneret dubietas, quin minus confiteremini nobiscum Christum dicentes: "Benedictus qui venit in nomine Domini". Sed quid mirum si non intelligitis qui credere non potestis? Quid mirum si non capitis spiritalia verba, qui necdum purificati fonte baptismatis Spiritum sanctum accepistis? Quid si voluit Dominus abscondere ad horam faciem suam a vobis ob superbiam patrum vestrorum et celare consilia sua a genere vestro sicut et aliquando a nobis, ut discat omnis mundus subditus esse Deo? Vultis scire quod ita sit? [p. 60] Audite quid dixerit vobis super hoc egregius ille prophetarum Ysaias, et sustinete adhuc parum increpationem Domini, donec quiescat furor eius et reddat vobis gratiam quam promisit patribus vestris.

---

Gioacchino da Fiore, GIOACCHINO DA FIORE ADVERSUS IUDEOS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gioacchino.html.
