# Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos 1.70

Gioacchino da Fiore, Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos, 1.70. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gioacchino-da-fiore/gioacchino-da-fiore-adversus-iudeos/1.70

"Obstupescite, inquit, et admiramini, fluctuate et vacillate, inebriamini et non a vino, movemini et no n ebrietate. Quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis et claudet oculos vestros, prophetas vestros et principes vestros, qui viderunt visiones, operiet. Et erit vobis visio omnium sicut libri signati, quem cum dederint scient litteras dicent: Lege istum, et respondebit: Non possum, signatus est enim. Et dabitur liber nescienti litteras et dicetur ei: Lege, et respondebit: Nescio litteras. Et dixit Dominus: Eo quod appropinquat populus iste ore suo et labiis suis glorificat me, cor autem eius longe est a me, et timuerunt me mandato hominum et doctrinis; ideo ecce ego addam, ut admirationem faciam populo huic miracolo grandi et stupendo; peribit enim sapientia a sapientibus eius, et intellectus prudentium eius abscondetur". Non autem ut confundam vos, o Iudei, testimonium hoc Ysaie statui contra vos, sed ut ostendam vobis ex indignatione Domini accidisse ut non possitis usque nunc intelligere Scripturas, sicut et cetera mala que acciderunt vobis iuxta quod predixerunt vobis sancti Dei prophete. Sed quare non potestis intelligere Scripturas? Quia Spiritus sanctus, qui loquutus est in prophetis, sicut ipse spiritus est, ita in eis spiritalem occultavit intellectum, quem quidem carnales homines percipere nequirent; spiritales autem [p. 61] qui subtile habent ingenium absque difficultate sentirent. Alioquin si carnalem et non spiritalem sequimur intellectum, quid faciemus ubi tam contraria proferuntur ut quod alibi dicitur alibi destruatur? Sed ne quis vestrum audeat negare quod dicimus, oportet nos aliqua horum capitula huic opusculo annotare. Scriptum est, ut ipsi legitis, in libro psalmorum: "Ecce non dormitabit neque dormiet qui custoditIsrael". Et tamen in eodem libro dicit idem psalmista: "Exurge, quare obdormis, Domine? Exurge et ne repellas in finem".

---

Gioacchino da Fiore, GIOACCHINO DA FIORE ADVERSUS IUDEOS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gioacchino.html.
