# Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos 1.71-72

Gioacchino da Fiore, Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos, 1.71 to 1.72. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gioacchino-da-fiore/gioacchino-da-fiore-adversus-iudeos/1.71

Aut igitur verum est quod dormitat aut verum est quod non dormitat. Si autem verum est quod non dormitat, falsum est quod dormitat qui non dormit, nisi spiritaliter accipietur. Item scriptum est in Ysaia propheta: "Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terre, non deficiet neque laborabit; nec est investigatio sapientie eius". Et tamen ex voce ipsius Domini dictum est in eodem propheta: "Laboravi sustinens". Et eidem Domino ex voce Ieremie propheta: "Dabis eis, Domine, scutum cordis, laborem tuum". Et Malachias: "Laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris". Igitur et laborare dictus est is qui numquam laborat, et non laborare is qui laborare describitur. Aut igitur aliud verum est, aliud falsum, aut horum quidem unum simpliciter verum est, alterum non simpliciter, sed cum intelligentia sua. Precepit etiam Moyses filiis suisIsraelofferri sacrificia Domino pro peccatis, et inter cetera iussit eis ut sacerdos statueret [p. 62] duos hircos in ostio tabernaculi coram Domino et eum, cuius sors exiret, Domino offerret pro peccato; cuius autem in caprum emissarium, statueret eum vivum coram Domino et funderet precem super eum et emitteret illum in solitudinem, deinde offerret vitulum pro peccato, et faceret cetera que ibi sunt per ordinem instituta et ad ultimum imponeret utramque manum super capud viventis hirci, confitereturque omnes iniquitates filiorum Israel et peccata eorum, que imprecans capiti eius emitteret illum super hominem qui paratus esset ire in desertum. Ubi et mox subditur: "Cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam et dimissus fuerit in desertum, revertetur Aaron in tabernaculum testimonii", et cetera. Dixit hoc, et in fine subiunxit. "Eritque hoc vobis legiptimum sempiternum". Sic et in diebus tabernaculorum, precepit septem diebus offerri sacrificia Domino et ad ultimum subiunxit "Legiptimum sempiternum erit in generationibus vestris". Si autem legiptimum, sempiternum est quod precipitur de sacrificiis et holocaustis, quomodo David dicit: "Sacrificium et holocaustum noluisti, aures autem perfecisti michi", aut quare dicit Deus ipse qui precepit offerri sacrificia: "Audi,Israel, et loquar et testificabor tibi, Deus Dominus tuas ego sum, non in sacrificiis tuis arguam te, holocausta" et cetera que sequuntur? Certe etenim frequens est in ore Moysi dicentis de sacrificiis: "Offeretis hoc vel illud in odorem suavissimum Domino"; [p. 63] et tamen David dicit: "Si voluisses sacrificium, dedissem utique: holocaustis non delectaberis"; et Ysaias: "Quo michi multitudinem victimarum vestrarum? dicit Dominus: plenus sum: holocausta arietum et adipem pinguium et sanguinem vitulorun et agnorum nolui"; et paulo post: "Neomenias et sabbatum et festivitates alias non feram; iniqui sunt cetus vestri; kalendas vestras et sollempnitates vestras odit anima mea, facta sunt michi molesta, laboravi sustinens". Hinc et per Micheam dicitur: "Quid dignum offeram Domino? Curvabo genua mea Deo excelso? Nunquid offeram ei holocaustomata et vitulos anniculos, nunquid placari potest Dominus in milibus arietum, aut in milibus hircorum pinguium? Nunquid dabo primogenitum meum pro scelere meo, fructum ventris mei pro peccato anime mee? Iudicabo tibi, o homo, quid sit bonum et quid Dominus querat a te: utique facere iudicium et diligere misericordiam et sollicitum ambulare cum Deo tuo". Que cum ita se habeant, quero nunc a vobis, o Iudei, cur imputata sunt vobis aut parentibus vestris peccata et iniquitates vestre, si vere caper emissarius deferre ea poterat in desertum? Aut si vere, sicut dicit ad litteram Moyses, hostiis sacrificiorum dimittebantur peccata, quero cur is qui precepit offerri sacrificia per ora tantorum prophetarum se ea amplius nolle dicit, aut cur dicat David non delectare Dominum quod testatus est Moyses esse omnipotenti Deo in suavem odorem? Rursum, si neomenie et sabbata et alie festivitates vestre eternam vobis poterant impetrare salutem, quero cur se dicit Dominus nolle amplius ferre ea aut cur ea dicit odisse animam suam? Quod si dicitis: Hoc dicit Dominus propter peccata que faciebant patres nostri et quia non faciebant misericordiam et iudicium et non erant solliciti ambulare cum Deo suo, et nos fatemur: Hoc si feceritis, vivetis, etiam si non observaveritis secundum litteram illa exteriora que tantopere vobis facienda [p. 64] mandavit, quia ipse Dominus, qui vobis illa mandavit observanda per Moysen, ipse dicit nunc per prophetas nolle se huiusmodi sacrificia, et odire sabbata et alias sollempnitates vestras. Aut si dicitis: Non hoc dixit Dominus reprobando mandata Moysi, immo sua � ipso enim iubente preceperat illa Moyses �, sed in ira furoris sui loquutus est tamquam si diceret iratus pater filio suo: Nolo amplius ministerium et servitium tuum, quia non servasti precepta mea, talem et tam frivolum intellectum destruunt sequentia prophete verba, cum subditur: "Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis, quiescite agere perverse, discite benefacere, querite iudicium, subvenite oppresso, iudicate pupillo, defendite viduam et venite, arguite me, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur, et si fuerint rubra quasi vermiculus, velud lana alba erunt". Ecce destruxit illa ut statueret ista; illa ostendit vacua, ut ista fertilia demonstraret. Non igitur in ira sua recusavit ea, sed reprobavit illa quasi puerilia et ostendit que perfectis et viris pro tempore convenirent. Vultis scire quod ita sit? Audite Ieremiam id ipsum apertius asserentem: "Ecce venient dies, dicit Dominus, et feriam domui Israel et domui Iuda fedus novum, non secundum pactum, quod pepigi cum patribus vestris in die qua apprehendi manum eorum ut educerem eos de terra Egipti, pactum quod irritum fecerunt, et ego dominatus sum eorum, dicit Dominus, sed hoc erit pactum, quod feriam cum domo Israel post dies illos, dicit Dominus; dabo legem meam in visceribus eorum et in corde eorum scribam eam". Quod si dicitis: Quare dedit Dominus patribus nostris precepta que non erant perpetue observanda?, dico quod ad duritiam cordis eorum. Vultis scire quod ita sit? Audite non me sed prophetam vestrum: cum enim reduceret Dominus ad memoriam prevaricationes filiorumIsrael, qui egressi sunt de Egipto, per Iezechielem [p. 65] prophetam, quomodo scilicet preceperit eis ut ambularent in mandatis suis et ipsi contempserunt eum et quomodo voluerit eos disperdere in deserto et pepercerit eis propter nomen suum, adiecit et ait: "Dixi autem ad filios eorum in solitudine: In preceptis patrum vestrorum nolite incedere, nec iudicia eorum custodiatis, nec idolis eorum polluamini: ego Dominus Deus vester. In preceptis meis ambulate et iudicia mea custodite et facite ea et sabbata mea sanctificate, ut sit signum inter me et vos et sciatis quia ego sum Dominus Deus vester. Et exacerbaverunt me, inquit, filii eorum et in preceptis meis non ambulaverunt et iudicia mea non custodierunt ut facerent ea que cum fecerit homo vivet in eis, et sabbata mea violaverunt. Et comminatus sum, ait, ut effunderem furorem meum super eos et averti manum meam et feci propter nomen meum ut non violaretur coram gentibus de quibus eieci eos in oculis eorum". Cumque iterato id diceret, adiecit et ait: "Ergo et ego dedi eis precepta non bona et iudicia in quibus non vivent, et pollui eos in muneribus suis, cum offerrent omne quod aperit vulvam propter delicta sua". Heia nunc dicite, o Iudei, cur dederit Dominus patribus vestris precepta non bona et iudicia in quibus non viverent, nisi ad duritiam cordis eorum, ut videlicet quia nolebant portare precepta vite, illa scilicet que data sunt fidelibus in adventu Christi, saltim talia reciperent observanda, que essent in figura preceptorum spiritalium exhibentium vitam, de quibus dicitur in Evangelio: "Nisi abundaverit iustitia [p. 66] vestra plus quam scribarum et fariseorum non intrabitis in regno celorum"?

---

Gioacchino da Fiore, GIOACCHINO DA FIORE ADVERSUS IUDEOS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gioacchino.html.
