# Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos 1.73-74

Gioacchino da Fiore, Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos, 1.73 to 1.74. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gioacchino-da-fiore/gioacchino-da-fiore-adversus-iudeos/1.73

Sed iam nunc videamus que sint illa precepta que non sunt bona simpliciter eo quod observatoribus suis non exhibeant vitam, et que sint illa precepta bona quibus acquiritur vita eterna. Sacrificare Domino vitulos et arietes, hircos, agnos, capras et his similia, etsi aliquando fuit licitum, iam non licet, quia non fuit hoc preceptum datum ad vitam, sed ut per istud perveniretur ad illud sacrificium quod est ad vitam; et ideo non simpliciter bonum fuit, quia non ad vitam, sed tantum pro tempore utile, quia datum fuit in signum illius sacrificii quod est ad vitam. Et quod est illud? "Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum Deus non despiciet"; et illud: "Offeremus Domino vitulos labiorum nostrorum". Hoc autem sacrificium quale sit, ostendit ipse Dominus per psalmistam cum dicit: "Sacrificium laudis honorificabit me et illic iter quo ostendam illi salutare Dei". Rursum circumcidere preputium carnis non fuit preceptum ad salutem, sed quod esset in signum illius circumcisionis que est ad salutem, de qua dicitur per Moysen: "Circumcidite preputium cordis vestris", sane quod ad hanc circumcisionem non potuerit venire genus humanum usque ad adventum illius qui scripsit legem suam in cordibus electorum suorum. Non quidem atramento, sed [p. 67] spiritu Dei vivi testatur ipse Moyses, de quo ipsi confiditis; etenim cum prediceret per eum Dominus patribus vestris mala que ventura erant super vos in novissimo tempore, ait inter cetera: "Affligentur filii Israel donec confiteantur iniquitates suas et malorum suorum recordentur quibus prevaricati sunt in me, et ambulaverunt ex adverso michi. Ambulabo igitur et ego contra eos et inducam illos in terram hostilem, donec erubescat incircumcisa mens eorum; tunc orabunt pro peccatis suis. Et recordabor federis mei quod pepigi cum Iacob, Ysaac et Abraam". Igitur testis est ipse Deus, qui dedit patribus vestris carnalem circumcisionem, quod tam diu dimissurus est vos in dispersionem, quam diu non erubescit incircumcisa mens vestra, ut oretis pro peccatis vestris et confiteamini peccata vestra. Itaque etsi circumcisi carne, mente tamen incircumcisi estis, o Iudei, quam diu videlicet littere corticem observare nitimini, dicente propheta: "Omnes gentes habent preputium, omnis autem domusIsraelincircumcisi sunt corde".

---

Gioacchino da Fiore, GIOACCHINO DA FIORE ADVERSUS IUDEOS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gioacchino.html.
