# Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos 1.75

Gioacchino da Fiore, Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos, 1.75. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gioacchino-da-fiore/gioacchino-da-fiore-adversus-iudeos/1.75

Sabbatum quoque custodire ab opere manuum cotidiano non fuit preceptum ad salutem, sed magis ad iram, quia cum inhibeat in eo faciendum omne opus et cum rursum scriptum sit: "Maledictus qui non permanet in omnibus mandatis legis", restat ut maledictus sit et prevaricator qui solvit die sabbati asinum et ducit ad aquam, qui ponit potum in scipho aut cibum in parapside, ut manducet, qui accipit vel deponit vestem seu calciamentum, qui [p. 68] omnino quippiam operis fecerit, in eo dicente Domino. "Nichil ergo operis facietis in eo". Sane spiritale sabbatum, quod est in spiritu, nulla debet ex quo incipit interpolatione fuscari, nullo servili opere peccati criminalis denigratione fedari. Sicut enim nunquam habet sabbatum qui, dominante sibi peccato, opere implicatur servili, ita perpetuum habet sabbatum qui, liberatus servitute criminis, operibus iustitie indesinenter insistit. Quia igitur ad duritiam cordis eorum dedit Deus patribus vestris precepta non bona et iudicia in quibus non viverent, merito promittit Deus fedus novum, quod esset dissimile a veteri pacto, quandoquidem illud datum est ad figuram, istud ad veritatem, illud scriptum est in tabulis lapideis et pellibus mortuorum animalium, istud in tabulis cordis carnalibus, non, ut dixi, atramento, sed spiritu Dei vivi. Oportet vos igitur, o Iudei, redire ad cor et audire nobiscum apostolum Paulum, hominem scilicet de gente vestra progenitum, sed a cecitate gentis vestre misericorditer liberatum, nobis pariter ac vobis dicentem: "Littera occidit, spiritus autem vivificat". Debet autem vos vel absurditas ipsa littere ad hoc ipsum movere et que multum obesset fidei dissonantia Scripturarum.Namquid absurdius esse potest si textum ipsum littere pueriliter pensamus, quam quod filie Loth, que egresse cum patre de Segor ascenderunt in montem et manserunt in spelunca, putasse traduntur deletum esse in subversione Sodomorum totum genus humanum, cum constet ipsam Segor remansisse intactam? Sed etsi totum genus [p. 69] humanum putabant exterminatum, unde panem et vinum et cetera corpori necessaria habere poterant ut, amore servande prolis, patrem inebriarent? Quid absurdius esse potest quam quod Scriptura Abraam centenarium genuisse sub admiratione commemorat et non eum admiratur genuisse plures filios cum iam ferme centum et triginta sive quadraginta esset annorum? Quid absurdius esse potest quam quod Abraam, cum iret ad prelium, dinumerasse discribitur trecentos vernaculos domus sue expeditos ad pugnam, et qui dives erat valde in possessione auri et argenti non potuerit aut voluerit dare puerum cum asino filio suo Hismaeli et Agar matris eius, sed imponens utrem aque super scapulas suas emisit eam velud exulem cum filio in deserto? Aut si dicitis quod ira fecit hoc Abraam eo quod contristaretur super filio suo, consequens videretur si non audiendam vocem coniugis Dominus precepisset. Sed ad maiora transeamus.

---

Gioacchino da Fiore, GIOACCHINO DA FIORE ADVERSUS IUDEOS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gioacchino.html.
