Latin
1.76
Gioacchino da Fiore, Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos 1.76
Not analysed yet
Benedicens Ysaac Iacob filio suo ait: "Incurventur ante te filii matris tue", et quidem Iacob, paterna benedictione firmatus, audivit Dominum dicentem sibi: "In semine tuo benedicentur omnes gentes"; sed si littere ipsius promissionem exspectas, frustraris penitus spem promissi, quia nequaquam Esau incurvatus est ante [p. 70] Iacob, sed potius Iacob cum filiis ante Esau fratrem suum. Quod ergo ad litteram non fuit completum, necesse erat omnino consummari in spiritu, ut non videatur deceptus esse spiritus qui loquebatur in Ysaac. Sed et quid dixerimus de Ioseph qui se a sole, luna et stellis undecim adorari conspexit, et quod Iacob interpretatus dixerit: "Num ego et mater tua et fratres tui adorabimus te super terram?" . Nonne mater sua mortua erat? Et si materteram pro matre accipiendam dicitis, scitis ipsi quod Lia non est numerata inter eos qui descenderunt cum Iacob in Egiptum, et cum ipsa Lia cum Sara et Rebecca in sepulcro Abrae et Ysaac referatur sepulta, multaque ostendatur Iacob obtinuisse prece a Ioseph ut ibi eam faceret sepeliri, eo necesse est hanc adorationem matris accipiendam esse in spiritu, quo nulla ratione iuxta litteram liquet esse completam. Sed et quale esse dicemus, o Iudei, quod se promisit Deus illos filiosIsraelintroducturum in terram promissionis, qui egressi sunt de Egipto, quorum prius gemitum et clamorem audivit, et tamen omnes ipsi preter duos viros prostrati sunt in deserto, [p. 71] et repugnante illorum iniquitate promissis Dei prius defecerunt in via quam obtinerent promissa? Quod si dicitis: Non est irrita promissio Dei, quia filii eorum meruerunt obtinere quod patres non fuerunt digni, quod verum est, nec in eo est utique irritata promissio, quod dicit propheta de diebus Christi: "In diebus illis salvabitur Iuda etIsraelhabitabit confidenter", quia et nunc habituros scimus filios circa finem quod obtinere patres non fuerunt digni; ut enim illi induraverunt corda sua ut non mererentur intrare in terram promissionis, et tamen filii intraverunt, ita et post illud tempus usque ad presens clamat vobis Scriptura divina: "Hodie, si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione, secundum diem temptationis in deserto", et tamen, sicut accidit tunc, ita et nunc nimirum quia et patres usque ad presens vidimus induratos et filios intraturos in requiem Domini docet manifeste pagina utriusque Testamenti. Quid dicam de David cui promittit Dominus filios sedere super sedem suam usque in eternum dicens: "Si peccaverint filii tui in me, non auferam misericordiam meam ab eis, sicut abstuli a Saul, quem amovi a facie mea, et fidelis erit domus tua et regnum tuum usque in eternum ante faciem meam et thronus tuus erit firmus iugiter?" . [p. 72]