# Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos 1.77

Gioacchino da Fiore, Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos, 1.77. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gioacchino-da-fiore/gioacchino-da-fiore-adversus-iudeos/1.77

Sed dicite, queso, nunc, dicite, o Iudei: Quot anni et quot tempora evoluta sunt ex quo civitas Ierusalem, que fuit sedes regni David, non habuit sedentem super solium ipsius David de semine eius et quemadmodum veram dixerimus promissionem Dei, si non secundum spiritum sed secundum litteram ambulamus? Quod si hoc nulla ratione colorare potestis, desinite sperare promissa Dei secundum litteram esse complenda, ut videlicet credatis convertendum secundum litteram Libanum in Chermel, aut colles fluere lac et mel, aut habitare lupum cum agno, leonem, pardum, vitulum et ursum morari simul, aut omnia ligna silvarum plaudere manibus, aut lunam lucere sicut solem, et solem septempliciter, aut congregandos omnes filiosIsraelin illa terrestri Ierusalem que contaminatur a gentibus, aut vivere in ea longo tempore ut secundum dies ligni longa sit ibi vita vestra, et mille talia, quia [p. 73] qui paravit regnum celi ordinibus angelorum et locavit in paradiso Adam et Evam, pro minimo est dare populo suo terram aridam et inaquosam, cum sint multe provincie mundi longe meliores et fertiliores pre ipsa; sed revera promisit Deus fidelibus civitatem suam, non utique civitatem illam que ut sepe sepius polluta est sordibus et cruore, sed illam que sursum est Ierusalem, de qua in spiritu dicit David: "Beati qui habitant in domo tua, Domine: in secula seculorum laudabunt te", et rursum: "Gloriosa dicta sunt de te civitas Dei". Alioquin cum infinitum esse testetur Scriptura numerum electorum, qua ratione capiet templum illud quod est in Ierusalem tam innumerabilem multitudinem beatorum? Sic et regem Christum promittit Scriptura regnaturum super sedem David, et tamen in sede David regnum accipimus electorum et utique illud regnum de quo dicit angelus Danieli: "Regnum quod est subter omne celum dabitur populo sanctorum Altissimi".

---

Gioacchino da Fiore, GIOACCHINO DA FIORE ADVERSUS IUDEOS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gioacchino.html.
