# Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos 1.81-82

Gioacchino da Fiore, Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos, 1.81 to 1.82. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gioacchino-da-fiore/gioacchino-da-fiore-adversus-iudeos/1.81

Igitur in isto loco populusIsrael, qui colligendus est ad Dominum circa finem, populus Domini dictus est, supra vero nonIsrael, sed populus gentilis. Quod autem circa finem convertendi sunt ad Dominum filiiIsrael, in sequentibus ipsius libri apertius declaratur cum dicitur: "Dixi ad eam, hoc est ad mulierem fornicariam, dies multos exspectabis me, non fornicaberis et non eris viro, sed et ego exspectabo te. Quia dies multos sedebunt filii Israel sine rege et sine principe et sine sacrificio et sine altari et sine ephod et sine teraphin; et post hec revertentur ad Dominum Deum suum et ad David regem suum, et pavebunt ad Dominum et ad bonum eius in novissimo dierum". Igitur in novissimo dierum eritIsraelpopulus Domini; nunc vero ubi aliquando dicebatur: "Non populus meus vos", hoc est in populo gentili: ibi dicuntur: "Filii Dei vivi". [p. 83] Quia vero non propter Gentiles, sed propter vos hec dicimus, o Iudei, ut credatis quod Ihesus, qui potuit convertere ad Deum viventem gentes infedeles, ipse sit Messias quem exspectaverunt patres vestri, ut et vos credentes in eum vitam habeatis in nomine eius, sufficiat in conclusione vel unum Malachie testimonium, ostendentis commotionem Domini contra patres vestros in adventu Messie et misericordiam circa gentes longo iam ex tempore in gravi cecitate relictas, quatinus et illud iustum Dei iudicium cognitum fieret universo mundo quo dicitur in libro psalmorum: "Deus iudex est: hunc humiliat et hunc exaltat". Audite ergo patienter quid dixerit et sustinete humiliter iudicium potestatis, ut possitis et ipsi post tam longam confusionem invenire misericordiam, quia et nobis in novo Testamento minatur terribiliter sermo divinus si non permanserimus in timore; terribilis est enim in consiliis super filios hominum. Quia vero illo tempore in quo venturus erat Messias indignatus erat Dominus Israel, pro eo quod manens intus ambulabat in tumore superbie, quam maxime cavendam ostendebat psalmista cum dicebat: "Nolite extollere in altum cornu vestrum, nolite loqui adversu Deum iniquitatem", et cetera; inclinatus autem ad misericordiam circa gentes, pro eo quod manentes extra desierant in Dominum superbire, missus est prophetarum ultimus Malachias, qui superbientes in Dominum patres vestros eo quod omnipotentem Deum nec sicut Dominum timerent, nec sicut patrem honorarent, plaga novissima et insanabili desperaret dicens: "Non est michi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra. Ab ortu solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur nomini meo oblatio munda, quia magnum est nomen meum in [p. 84] gentibus, dicit Dominus exercituum, et polluistis vos illud in eo quod dicitis: Mensa Domini est contaminata".

---

Gioacchino da Fiore, GIOACCHINO DA FIORE ADVERSUS IUDEOS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gioacchino.html.
