# Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos 1.88

Gioacchino da Fiore, Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos, 1.88. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gioacchino-da-fiore/gioacchino-da-fiore-adversus-iudeos/1.88

Ubi et illud quoque notari expedit quod primo quidem dicit: "Ecce [p. 92] dies veniunt, dicit Dominus, et feriam domui Israel et domui Iuda fedus novum", et postea subiungit: "Post dies illos dabo legem meam in visceribus eorum", ut aperte intelligatur non in ipsis diebus accepisse legem spiritalem filios Israel, in quibus percussit Dominus fedus novum domui Israel et domui Iuda, hoc est quando misit Filium suum redimere mundum, sed post ipsos, ut intelligatur aperte illud Apostoli: "Cum plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus fiet". Et quod dicit de hoc ipso Iezechiel propheta: "Tollam quippe vos de gentibus et congregabo vos de universis terris, et adducam vos in terram vestram, et effundam super vos aquam mundam et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab omnibus idolis vestris mundabo vos et dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri et auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis cor carneum et spiritum meum ponam in medio vestri", non oportet vos ita carnaliter intelligere ut gentes in hoc loco appellentur populi fideles, sed magis infideles, utpote Pagani et Sarraceni, nec terram quam dedit Deus patribus vestris debetis extimare aridam illam provinciam Chanaam, sed magis universalem Christianorum Ecclesiam; ipsa est enim hereditas que promissa est semini Abrae, ad cuius possessionem intrare non estis digni nisi prius perfundamini sacri unda baptismi ut, abluti a sorde infidelitatis vestre, accipiatis, ut vobis hic promittitur, donum Spiritus sancti. Nec illud arbitremini proferendum in causa quod non dicit: "Abluemini aqua munda", sed: "Effundam super vos aquam mundam", cum scriptum sit de hoc ipso per alium prophetam: "Erit fons patens domui David ad ablutionem peccatoris et menstruate", quia causa [p. 93] ut hoc diceretur illa est qua credimus aquam invisibilem que descendit desuper esse verbum Dei, que cum accedit ad elementum, fit sacramentum.

---

Gioacchino da Fiore, GIOACCHINO DA FIORE ADVERSUS IUDEOS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gioacchino.html.
