# Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos 1.91-92

Gioacchino da Fiore, Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos, 1.91 to 1.92. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gioacchino-da-fiore/gioacchino-da-fiore-adversus-iudeos/1.91

Zacharias, pater Iohannis Baptiste, quia non credidit angelo evangelizanti sibi gaudium magnum et quod ei esset filius nasciturus, perdidit officium lingue et non potuit loqui usque ad ortum pueri. Nato autem filio, solutum est vinculum lingue eius et benedixit Deum et dixit: "Benedictus Dominus Deus Israel quia visitavit et fecit redemptionem plebis sue", quia videlicet sacerdotes Iudeorum qui, attriti longa vetustate et diffisi diutina sterilitate Synagoge sue, non crediderunt nativitatem Christi et conversionem gentilis populi ad Deum verum, ut esset et ipse per veram fidem filius Abrae, amiserunt officium predicatio nis usque in presentem diem. Cum autem plenitudo gentium intraverit, ut quod erat occultum in misteriis de salute populi gentilis proferatur ad lucem, mox populus Iudeorum, qui in suis doctoribus hactenus mutus fuit, agnita veritate misteriorum Christi, prorumpet in laudem Dei dicens et ipse cum Zacharia: "Benedictus Dominus DeusIsrael, quia visitavit et fecit redemptionem plebis sue". Audite hec, o viri Iudei, et accipite hilares verbum pacis, ante quam veniat dies Domini magnus et manifestus, ut non vobis dicatur in die illo quod dictum est incredulo Thome post resurrectionem [p. 101] Christi: "Quia vidisti me, credidisti. Beati qui non viderunt et crediderunt". Neque enim tristes esse debetis de salute populi gentilis ut, concepta indignatione, differatis usque in finem intrare ad convivium Dei vestri, sed magis gaudere et exultare in voce illa Domini dicentis vobis quam dulciter in Evangelio suo: "Fili, tu semper mecum es et omnia mea tua sunt. Gaudere autem et epulari oportebat, quia frater tuus iste mortuus fuerat et revixit, perierat et inventus est".

---

Gioacchino da Fiore, GIOACCHINO DA FIORE ADVERSUS IUDEOS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gioacchino.html.
