# Chrysopoeia 10-2

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia, CHRYSOPOEIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/10-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/10-2

Quae quibus extiterint gignendis ultima rebus
Principia: aut quali fuerint ea lance recepta
Innumerum & pondus: neque enim si farrea tractes
Semina: constituant quae far primordia quaeras:
Quaeue ea conueniant mensura & pondere farri.
Farra sed ipsa putri mandabis condita terrae: et
Virtutem latitantem intus seseque mouentem
Irritans tantum: naturae caetera linques.
Nec longinqua adeo spatiosi temporis aetas
Conuenit huic operi: uires quod promit ab auro:
Ac non principiis è primis conficit aurum.
Quid si nobilius quoddam: quod praestet & ipsi
Auro: contendant proprio molimine summi Perficere artifices? apte cui nomen Elixir Experti fecere arabes: uerique dedere Indicium: id quoniam in melius quodcunque metallum
Ducit: & infectum mira depurat ab arte.
Sic neque spectandus nobis locus ille: calorque:
Quo calet inclusum semen genitale metalli:
Quique diu fertur specubus tellure sub alta:
Ast alio prorsum ducendi tramite gressus
Naturae pariter secessus inter & artis:
Qua simul ad metam prospectans utraque ducit.
Denique nec speciem uerti tunc arte putaris:
Aere: uel argento duci si uideris aurum:
Sed priuum hoc priuo fieri ex aere atque argentque

---

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
