# Chrysopoeia 100

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia, TARVISINVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/100

Humano Quondam generi commissa pepercit.
Immeritamque luit nostro pro crimine Poenam.
Mortem adiit: ternosque Dies iacuisse sepulchro
Substinuit: totamque super mox gente salutem
Attulit: atque viam supera ad Conuexa reclusit.
Huic etiam quocunque loco: quo tempore cunque
Magna uel: aut iam Parua uelis: sunt omnia Curae.
Nam quis me potuit tantis arcere periclis?
Caelestis ni tum fauor afforet: & Deus ipse?
Tu mecum Antoni: precor: haec Vonica videto:
Atque eadem prudente Diu cum mente uoluta.
Nam dum ipse Angustis agitabar talibus: ecce
Assistunt Iuuenes duo protinus: inque fluenta
Prosilit alter ouans: Ripa se continet Alter
Sedulus: ille feri dextra capit: & renet aurem:
Ac mihi: ne metuas: inquit: procedit: & vnà
It mitis: prius asper equus: Ripaeque propinquat.
Vnde manum exponit placidus: qui restitit ante:
Meque ambo incolumem sicca tellure reponunt.
Deinde alacres abeunt: illis dum reddere conor
Ac superis meritas imo de pectore grates.
Hos ego non ulla memini regione uidere.
Sed mihi tum primum visi: nec contigit vltra
Vidisse hos aliàs: quorum si forte requiris
Scire habitum: viridi florebat vterque Iuuenta.
Sed mihi qui mediis praesens haerebat in undis:
Altior: vt qui equitem me tunc aequaret eundo:
Et latis ingens humeris incederet Heros.

---

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
