# Chrysopoeia 101-2

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia, AD BARTHOLOMAEVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/101-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/101-2

AD BARTHOLOMAEVM AGOLANTVM TARVISINVM. TE quoque ad has Epulas inuitassemus Amice: Nouerimus ni te multis Agolante teneri: Quae tibi iam gustanda prius sunt nempe necesse: Quam te isthuc conferre uelis ad Prandia nostra. Sic fortasse monent faciendum: vt praeuia quaedam: Quae gustum exacuant: & quae sint grata: voremus: Deinde assistamus mensae cunctando salubri. Coepisti propius rerum discernere Causas: Ac quo vis humana potest se ferre: laboras Tendere: & hoc animi studio te explere Beati: Siquid in humanis tamen est quod nomine tanto Digneris: Nam quae linguis sunt tradita vtrisque,

---

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
