# Chrysopoeia 102

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia, AD BARTHOLOMAEVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/102
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/102

Iam pridem tibi nota: manent te grandia tantum
Caetera: quae uersas: quibus & iam sedulus vnis
Ipse diu incumbis: satur ut quandoque reuersus
Expletusque illis: veluti conuiua sagacis
Ingenii uideas: Epularum an forsan odorem
Gustaris tantum immunis expersque saporis.
Sunt ea nimirum reliquis praestantia cunctis:
Quae cupiunt: quaeruntque etiam mortalia corda.
Verum & ad haec: & in his semper sub luce Maligna
Tendimus: & uariis sic circunfusa tenebris
Inuenimus: simile ut ueri quandoque repertum
Dicere vix possis casu: ratione quod optas
Quaesisse: & propria tentas indagine Mentis.
Quam satius sapiens Sophiam deducere Caelo
In terras dictus: Qui contemplanda relinquens:
Quae reliqui assuerant totis perquirere Auentes
Viribus: edocuit spectari proxima nobis:
Virtutem amplecti: vitia insectarier: omnem
Denique perpetua vitam componere Lege.
Sed quid is: aut ulli: quanquam meliora sequunti
Sint aliis: poterunt nostris conferre? Quid ipsis
Rebus inanis enim rerum contenderet vmbra?
Vna haec: quam sequimur: Sapientia & vnica virtus. Huius nunc studio addicti uacuique tenemur. Hanc tu etiam: cum tempus erit (licet id quoque semper Extet: & haud sero nunquam incipiamus) ut illa Quae tam nunc auide sectaris: caeperis: inquam: Ad plenum: amplectere quidem & sectabere solam.

---

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
