# Chrysopoeia 105

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia, AD PETRVM LIPOMANVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/105
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/105

Beatitatis aut quietis actio
Inest: mouente sed sub orbe fluctuant
Vbique cuncta. firmior parum tamen
Is est hic unus: ima qui colens: supra
Caput tuetur: idque promptus exerit:
Grauisque donec hic moratur: explicat
Leuisque & altus alitis pennas modo:
Caelumque mente: ceu solutus corpore:
Petit. Sed haec est uita perfecti nimis
Viri beata: qua frui pauci queunt:
Quanque ille (si qua id sustinet dici) tuus
Colendus in primis Sacerdos maxime
Affectat: atque sponte spretis omnibus:
Quae mundus ultro uiribus cunctis petit:
Vnam secutus: prorsus hanc complectitur.
Et nunc in altis montibus latens procul
A patria: amicis: atque Caris omnibus
Vni unus haerens: qua potest: uni studet
Placere: cui se dedicauit unice.
Nunc Vrbe degens percitos sontes metu
Solatur: audit: excitat: terret: monet:
Hortatur: atque promouet miris modis
Viciis relictis ad decens: ad fas: ad id:
Quod iure miseris conuenit mortalibus.
Mox expeditos ad pios cultus trahit
Ipsos uolentes: atque ad alta dirigit
Spectanda: quae Mens sic honusta corporis
Torpore uix allucinando suspicit.

---

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
