# Chrysopoeia 107

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia, AD PETRVM LIPOMANVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/107
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/107

Desideria sui reliquit plurima
Tibi: parenti: coniugi: cunctis suis:
Virtute: forma: moribus sanctissimis:
Quales decebant nobili exortam domo.
Sunt haec dolenda: sunt piis affectibus
Haec prosequenda: non enim duro sumus
Nec sentiente procreati robore:
Natura at extat insitus nobis dolor:
Dolere fas est omnium cunctis uicem
Carissimorum: ac perpeti Luctum diu:
Quoad doloris iusta uis resederit.
Est finis: ubi te te in sinum receperis:
Ac cogitaris: esse iam receptui
Tandem canendum: nostra ne si commodis
Eius feramus ante: uideamur parum
Sentire quid nos deceat: & sanctissimae
Exire iussos Caritatis terminos.
Hanc uos uidere: hanc alloqui: hac uiua frui
Velletis omnes: Coniugi prolem dare
Hanc Caram: opibus uti suis: honoribus
Fungi paratis utriusque splendida
Virtute. Sunt humana quippe haec omnia:
Et expetenda: & omnium gratissima.
Sed est: quod illa forte ad haec fariqueat:
Voluisse sese haec: & cupisse consequi:
Dum uita staret: donec in terris diu
Quaerendo: quod non assequi quisquam potest:
Ipsa elaboraret: Neque haec magni tamen

---

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
