# Chrysopoeia 11

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia, CHRYSOPOEIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/11

Aurum credideris: ueluti si farris in agro
Infelix lolium & steriles nascantur auenae.
Aut si forte boum uideas per uiscera toto
Stridere apes utero & ruptis efferuere costis.
Aut ut plura sinu molli simul oua puellae
Rite fouent: multus tenero sub pectore bombix
Palpitat: & lecta nutritus fronde uirentis
Dehinc mori: tenuis texto se uelleris orbe
Implicat: ac tandem pedibus munitus & alis
Papilio de uerme pedes uolitansque recedit.
Quid si cuncta etiam sint uni subdita formae:
Quae specie uulgo perhibent differre metalla?
E quibus extiterit quodcunque impurius: atque
Sordibus infectum terrestribus: exuet omnem
Arte lucem citius: purumque nitescet in aurum. Atque ideo haud nescire opus est: quibus abdita terris?

---

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
