# Chrysopoeia 17

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia, CHRYSOPOEIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/17

Qui reliquos longe superet: centesimus etsi
Separet hunc lapis: huc immissa canalibus ampla
Flumina deducunt tanto currentia tractu
Desertas inter ualles: perque inuia saxa:
Rupibus excisis: trabibusque inserta cauatis.
Ergo omnis uario concursu protinus unda
In mare colligitur uastum: quo deinde recluso
Erumpit tanta ui torrens: omnia secum
Vt trahat: ac latum terrae prouoluat inaequor.
Excipitur tendens uariis hic denique fossis:
Quas illi passimque cauant: sternuntque gradatim.
Est Vlex asperque frutex rorisque marini
Persimilis: retinet crebris qui stirpibus aurum:
Propterea includunt tabulis latera omnia: & ipsis
Alte suspensis ita: per praerupta canali
In pelagus tendunt uda è tellure lacunae:
Quod superest: ramis innectitur ulicis aurum.
Nec labor ille etiam tenuis: cum flumina tentant:
Et grauibus dites cribris agitantur harenae:
Aut operosum aeque quicqui quis proferat? ut cum
E ffossis alte puteis quaecunque latenti
Eruerint penitus fundo: tunduntque lauantque
Vruntque: in tenuemque molunt diducta farinam.
Hiquoque iam fuerant Italis quandoque labores
Flumina per: puteosue etiam: montisue ruinas:
Itala dum patuit priscis exercita tellus.
Cui post quippe pia lege interdicta pepercit
Auri sacra fames: neque enim exhaurire metalla

---

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
