Latin
CHRYSOPOEIAE
Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia 21-2
Unproofread scanNot analysed yet
Perpetuis: illam demit frangitque repente:
Et teritur ueteris iam fex decocta lyei.
Interea sed enim: cunctis mirabile uisu
Scintillae: conspersa polo uelut aurea signa:
Innumerae argenti miro in candore uidentur.
Sed quid in alterius uisis moror? inque relatis:
Atque aliena premens nunc per uestigia tendo?
Vidi ego qui tenues argenti rite tabellas
Spargeret &lateris contriti puluere: &una
Huic uirides aeris squamas niueasque perusti
Contundi micas salis iniungique iuberet:
Puluereosque aliis grumos e rebus aceruans:
Quas uetat &ratio: necnon ars ipsa referri:
Haec ne sordentis uulgi uilescat in usus:
Illa ut non ulli quae sunt caelanda reuelet.
Mox ita compositis angusta in pixide lamnis