# Chrysopoeia 22-2

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia, CHRYSOPOEIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/22-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/22-2

Nec forte apparet alibi concordia rerum
Clarius: ut nectat quae uix iungenda uidentur:
Siquis particulas commixti pulueris omnes
Computet: & uarios illarum existimet usus:
Quae tamen hoc unum concordi ex arte tulerunt.
Nec minus: ut rebus proprias discordia uires
Auferat: ut molli tenuari dura liquore
Viderit: atque breuis consumi protinus horae
Momento: & tenues effundi prorsus in undas.
Lympharum uero species haud traditur una:
Nanque alie quaecunque hominum tellure metalla
Erutaque & durata manu si tangere crebris
Contingat guttis: eadem mirabile uisu:
Aut minuunt in frusta: aut in tenuem ocyus undam Dispergunt: liquidoque docent assuescere fluctu. Sed tamen unum adeo uis haec non inficit aurum: Nam perstat simul incolume: & simul omnibus illinc

---

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
