# Chrysopoeia 25

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia, CHRYSOPOEIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/25

Impulit: ut Bacchi candens & limpidus humor
Principia ablueret secretae protinus artis.
At non ille quidem sentit: quae dicere prima
Est facie uisus: neque tunc stillantia uina
Miscebat: cum iam praestanti lentus in urbe
Insubrum ternos residens feliciter annos
Fecit inexhaustum pondus praediuitis auri,
Ac sociis: quos ipse sibi coniunxerat: aequus
Diuisit tenuem diuini pulueris offam:
Cuius in imensum quota pars traduceret aurum
Iampridem quaecunque forent infecta metalla.
Hinc quoque cultus arabs uitreo de fonte liquorem
Desertas inter ualles: praeruptaque purum
Saxa super ducit: nemorumque occultat in umbra
Altorum: densis passim quae uepribus horrent:
Ast alias tamen hic uenas ostentat aperte:
Vber ubi emanat semper nec inutilis humor:
Et te dum uariis immensa per auia rebus
Detinet intentum: felices preterit undas:
Quas manibus quondam puris haurire solebat
Ipse: nec admiscens aliud: longumque diuque
Compositas parua leuiter fornace coquebat:
Vnde opera arcanae naturae occulta reclusit

---

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
