# Chrysopoeia 28

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia, IOANNIS AVRELII AVGVRELLI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/28

Illius infecto tenuis pars mixta metallo
Inserit argenti subito: mirabile: pondus:
Et speciem: uel si argento fit proxima uiuos
Dedocet hoc fungi liquenti immobile uita.
At ruber ipso etiam puluis preciosior auro
Quodcunque ex illis primum calefeceris igni:
Vertet in immensum pondus tibi protinus auri.
Atque ideo artifici majus nihil esse putato:
Quam quibus è primis opus id componere possit?
Noscere: quaeue prius capiat circumque laboret.
Mox ut naturae se tum praebere ministrum
Sentiat: exemptum latebris cum nobile semen
Proferet in lucem solers: iterumque tenebris
Reddet: & occulta seruatum pixide claudet.
Cumque alimenta putri sensim dabit humida Massae:
Agricola ut quondam telluri semine iacto
Spargit rore leui tantum sitientia culta.
Necminus interea tepidum cum suggeret ignem:
Et genitalem intus uim ui subeunte fouebit;
Vt calor interius solet exteriore iuuari:
Ac stomacho praetenta manus praestare uigorem
Vt ualet: utque aegri uires releuare caducas
Apposita exterius possunt fomenta medentum.
Nec uarias specie res admiscebit: & uni
Quodcunque obstiterit iunctum: procul inde mouebit. O tardas adeo mentes: assuetaque falli Artificum uario rerum per inania ductu Pectora: cum duris quid mollia uina metallis?

---

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
