Latin
IOANNIS AVRELII AVGVRELLI
Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia 29
Unproofread scanNot analysed yet
Apta epulis: atque apta bibi suauissima uina.
Quid leuis humano missus de corpore sanguis?
Quid lapsi è rosea flaui ceruice capilli?
Oua quid? &lectae summis in montibus herbae
Conueniunt imis fosso sub montibus auro?
Hic tamen expressam proelis torquentibus uuam
Accipit: &phialae postrema in parte reponit:
Cuius in extremo rostrum connectitur ore.
Hanc super ignitos cineres candente camino:
Aut super undosum laticem feruentis Aeni
Collocat: at tenuis fertur uapor intus: &haerens
Alta petit: leuiusque liquens it fusus in undas:
Ardentemque uocant lympham uitaeque liquorem:
Vitrea quem raris effundit fistula guttis.
Hic ergo ut multis uicibus stillauerit: una
Collectus uarios tandem seruatur in usus.
Praecipue uero: modico lentescat ut igne:
Siue fimo incoctus nulla non arte tepenti.
Fingitur oblongo uitreum uas ductile collo:
Bina unde: exiles uelut ansae: brachia pendent
Concaua: quae uentrem uasis flectuntur ad imum.
Hic igitur liquor inclusus cum summa per ora
Fertur: continuo binas inclinat in aures:
Ingreditur: repetitque iterum: quas liquerat imo
Fundo feruentis lymphas: iterumque refertur
Ad supera: atque leuis nusquamue quietus eandem
Itque reditque uiam totiens: &mobilis idem
Ipse in se sua per uestigia confluit humor:
Donec paulatim niueam densetur in offam.
Tenuibus haec tandem lamnis componitur auri:
Et coquitur lento forsan: longoque calore.
Verum hoc ne: an ne alio quouis ea denique pacto
Commiscent (namque hoc haud est exquirere nostrum)
In cassum cuncta exercent: frustraque laborant.
Nam specie diuersa simul dum iungere curant:
Altera ut impediant primo mox altera motu:
Efficiunt: ullo ne possint tempore quicquam
Aedere: quod per se natura constet &unum.
Nanque ita principio statuas cuncta esse sub una
Re: quibus hic opus est: nihil ut quaesiueris extra:
Praecipue humorem: qui sese iugis abunde
Sufficit: atque intus seruat: dum prodeat illud:
Quod cupis: &gigni tanto conamine certas.
Quinetiam duplicem scito uim intrinsecus esse:
Et quae semper agat: &quae patiatur: ut una
Foemina: masque agitent: ueluti cum pullus in ouo
Crescit agente quidem hoc: atque hoc patiente uicissim: