# Chrysopoeia 31-2

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia, IOANNIS AVRELII AVGVRELLI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/31-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/31-2

Quid qui conatur quaesitae longius herbae
Inualido aufugiens argentum sistere succo:
Idque gelat: duratque simul: sed figere nulla
Arte potest: ictu quo molli ducere possit.
At non quod solidum faciat: uel ductile: tantum
Quaerendum est: sed quod uideatur posse priorem
Auferre: atque illi defecto inducere formam
Mox aliam: & puri speciem donare metalli.
Sulphura quid memorem longo detersa labore?
Nitraque: purgatosque sales: tostasque lyei
Longaeui feces: uel quae atramenta calenti
Accensa effundunt guttas è uase rubentis?
Hinc soluunt: iterantque uices: ac saepe resoluunt: Deinde lauant: iterumque terunt: mox figere tentant: In calcem uertunt etiam: missoque uapore

---

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
