# Chrysopoeia 35

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia, IOANNIS AVRELII AVGVRELLI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/35

Cognitus: utque uno tantum quaesitus in auro:
Vtque actus ferro durisque incudibus ictum
Respuat: atque etiam ferrum dissultet utrinque:
Dissiliantque ipsis incudes ictibus actae.
Vt praedura adeo uis haec corrupta recenti
Sanguine: calfactoque hirci rumpatur: & ictu
Crebro librantis grau iter per inania ferri.
Vt lapis accessu Magnes Adamantis oberrans
Ferrum declinet: uel inhaerens abdicet idem:
I tritaque ut tandem faciat concepta uenena:
Et pellat de mente metus Adamantina uirtus.
Omnia quae quondam fassa est uidisse uetustas
Credula: nanque horum forte experientia Priscis
Certior arrisit: quae non ostendere sese
Quiuit adhuc nobis: seu non genus illud in auro
Congenitum pateat: seu sit: ut pleraque falso
Nunc alia: hoc etiam non uero nomine dicant
Artifices: ideoque ipsa re prorsus aberrent:
Quo neque quae ueteres super his scripsere fatentur
Esse: sed in dubium reuocari tradita posse
Nec uirides etiam fas hic transire Smaragdos
Ipsa haec contendunt manifestis omnia signis.
Indictos: neque enim color est iucundior ullus:
Quam quo se tellus horis genitalibus anni
Vestit: & ostentat uultu meliore uirentem.
At mage nil uiret his: nihil est quod compleat aeque Contuitu his oculos: satiet minus: ipsaque multo Obscurata acies intentum protinus ipso
Aspectu uiridis claret recreata Smara gdi.
Fulgurat ut picto uiola Carbunculus igne
Mox etiam canerem: uariusque ut fulget laspis.
Concolor & fuluo radiat Topatios auro.
Innumerasque alias specie: uel nomine tantum
Diuersas coepto memorarem carmine gemmas.
Verum haec iam satis est leuiter tetigisse uagantem:

---

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
