Latin · Dactylic hexameter
IOANNIS AVRELII AVGVRELLI
Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia 36
Unproofread scanNot analysed yet
Atque aliis monstrasse uiam: qua tendere pergant:
Si quos forte iuuat naturae occulta subisse:
Haec eademque palam dulci fecisse camoena.
Nunc age materiam: tantae quam praestitit arti
Natura: expediam: ne quis perferre labores
Incassum studeat tantos: sed grandia uitet
Detrimenta: quibus uesani saepe tenentur
Artifices: longe primis dum rebus aberrant:
Quas capere: ac solas illos seruare decebat.
Est lucus summo secreti in uertice montis:
Fons ubi decurrit nitidis argenteus undis:
Et specus exesum tendens aperitur in antrum.
Intus habet praestans diuino numine Virgo:
Ruricolae Glauram prisco quam nomine dicunt.
Huc densos inter uepres angustus &asper
Accliuisque aegre perducit callis euntem.
Vestibulum ante ipsum speluncae laeuis &aequa
Planicies: non ampla tamen: horrentibus umbris
Cingitur: ac fluuii ripis: &margine tophi:
Obducta uiridi musco spissisque corymbis.
Ingreditur uero siquis feliciter: omnem