# Chrysopoeia 36

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia, IOANNIS AVRELII AVGVRELLI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/36

Atque aliis monstrasse uiam: qua tendere pergant:
Si quos forte iuuat naturae occulta subisse:
Haec eademque palam dulci fecisse camoena.
Nunc age materiam: tantae quam praestitit arti
Natura: expediam: ne quis perferre labores
Incassum studeat tantos: sed grandia uitet
Detrimenta: quibus uesani saepe tenentur
Artifices: longe primis dum rebus aberrant:
Quas capere: ac solas illos seruare decebat.
Est lucus summo secreti in uertice montis:
Fons ubi decurrit nitidis argenteus undis:
Et specus exesum tendens aperitur in antrum.
Intus habet praestans diuino numine Virgo:
Ruricolae Glauram prisco quam nomine dicunt.
Huc densos inter uepres angustus & asper
Accliuisque aegre perducit callis euntem.
Vestibulum ante ipsum speluncae laeuis & aequa
Planicies: non ampla tamen: horrentibus umbris
Cingitur: ac fluuii ripis: & margine tophi:
Obducta uiridi musco spissisque corymbis.
Ingreditur uero siquis feliciter: omnem

---

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
