Latin
IOANNIS AVRELII AVGVRELLI
Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia 39
Unproofread scanNot analysed yet
Os illud tam magna sonans mysteria vates.
Haec tamen: haud nullis nostri suadentibus ausi
Vel quod eos ea uana fides tenuisse putandum est:
Vel sua quod uariis iuuit caelasse figuris.
Quin etiam huic uni: quo se mollire metalla
Inuenere modo: cunctarum nomina rerum
Imposuere: quod haec cunctis uis insita rebus
Haereat: incipiatque omnes: &compleat una.
Cuncta adeo cunctis occultauere: neque illi
Nè quicquam interdum seriem abrupere loquendo
E rgo alte uestiga animis: &rite repertam
Perperem: &excursus interposuere uacantis.
Materiam rebus tantis per deuia sume.
Nam non una tibi regio dabit: aut locus unus.
Montibus at multae spaciantur Oreades altis:
Antra quibus cura est seruare: ingentiaque intus
Munera: iam quorum uenientes saepe remittunt
Participes: manibus puris &pectore si qui
Accessere illuc: dites ubi pectine eburno
Aurea perpetuo depectunt uellera nymphae:
Quae prima heroum pubes rate sancta petiuit: