# Chrysopoeia 48

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia, IOANNIS AVRELII AVGVRELLI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/48

Aut unquam tantos inter: qui talia curant:
Apparet nemo: qui re miracula tanta
Comprobet: iccirco nullam: quam dicimus: artem
Esse: sed ingentis nugas: & inania mentis
Insanae commenta sibi manifesta uideri.
Sed quis tam fragili munitus robore pectus
Nonqueat haec ulli nunquam reseranda tacere?
Nam quem non prohibet rerum prudentia fari:
Quae sibi continuo: fuerint cum dicta: nocebunt?
Tutus ab insidiis qua se uirtute tueri
Posset: qui prae se ferret sse condere paruo
Diuitias loculo ingentes: quibus undique regum
Et regna assurgunt: & opes: opulentaque cedunt
Omnia: tanquam illis sint unis quaeque minora.
Thesauros igitur tantos componere siquis
Iam potuit: mire sub amica silentia seruat:
Quod quoque tu facies: neque te desistere coeptis
Id moneat: nullos opibus quod talibus auctos
Videris: aut uulgo sese ostentare beatos.
Nec quoque te grauia haec: atque importuna retardent
Tempora: quae nunquam miseri sperauimus ante:
Hostis ut heu mites inuaderet has quoque terras
Barbarus: & longo seruatam tempore pacem
Perderet usqueadeo: nedum turbaret iniquus.
Nunc licet inuasas urbes: direptaque passim
Oppida: nunc turpis praedas: raptusque nefandos
Audire: & miseris iniecta incendia uillis.
Naruisiam unde suam tristis flet Musa Bononi.

---

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
