Latin
IOANNIS AVRELII AVGVRELLI
Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia 50
Unproofread scanNot analysed yet
Quo te cunque pedes: quocunque in tempore tecum
Omnia securae gestabis commoda uitae.
Atsi pax iterum nos exoptata reuiset:
Quam prope iam: siquid uerimens augurat: esse
Credimus: &nobis missum diuinitus iri:
Quo potiore queas tranquillae munera pacis
Exercere modo? quam quo seu seria tractes:
Seu tibi sint cordi lusus: &honesta uoluptas:
Vtraque tum frugi possis tum iustus obire.
Nam neque auaricies: neque honorum insana cupido:
Nec qui perturbant reliqui mortalia corda
Affectus: uarieque mouent: &inaniter angunt:
Ille cebris poterunt ullis te uincere: tanto
Praesidio: ac placidae mentis munimine tutum.
Sed neque bellorum dirimotus: neque pacis
Alma quies tantum moneant te quaerere causas
Rerum adeo obscuras: nec opes: nec commoda: quae te