# Chrysopoeia 50-2

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia, IOANNIS AVRELII AVGVRELLI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/50-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/50-2

Perpetuo quocunque uoles tam multa sequentur.
Verum id praecipue moueat: quod munere dignus
Hoc ipse euadas tanto: quo maxima possis
Intimaque ingentum penitus primordia rerum
Noscere: quas facile haud unquam Natura crearit:
Niquis eam exterius iam nota adiuuerit arte.
Quae qui scire queat: felix queat haud minus idem
Esse: nec optandum quicquam fortasse relinquat
Praeterea: quod non inuentis talibus ipse
Posthabeat: laetusque uelit fecisse minoris.
Mens etenim arcanis solum contenta reclusis
Gaudet pars nostri melior: nec plura requirit Cum sese in ueri secessus intulit altos. IOANNIS AVRELII AVGVRELLI CHRYSOPOEIAE LIBER TER

---

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
