# Chrysopoeia 50

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia, IOANNIS AVRELII AVGVRELLI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/50

Quo te cunque pedes: quocunque in tempore tecum
Omnia securae gestabis commoda uitae.
Atsi pax iterum nos exoptata reuiset:
Quam prope iam: siquid uerimens augurat: esse
Credimus: & nobis missum diuinitus iri:
Quo potiore queas tranquillae munera pacis
Exercere modo? quam quo seu seria tractes:
Seu tibi sint cordi lusus: & honesta uoluptas:
Vtraque tum frugi possis tum iustus obire.
Nam neque auaricies: neque honorum insana cupido:
Nec qui perturbant reliqui mortalia corda
Affectus: uarieque mouent: & inaniter angunt:
Ille cebris poterunt ullis te uincere: tanto
Praesidio: ac placidae mentis munimine tutum.
Sed neque bellorum dirimotus: neque pacis
Alma quies tantum moneant te quaerere causas
Rerum adeo obscuras: nec opes: nec commoda: quae te

---

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
