Latin
IOANNIS AVRELII AVGVRELLI
Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia 51
Unproofread scanNot analysed yet
TIVS.
PRotinus optatos opulenti pulueris ortus
Exequar: hanc etiam solertes sumite partem
Artifices: Animoque diu uersate uolenti.
Maxima iam uobis grauium miracula rerum:
Ingentisque ausus: artisque ex ordine summae
Ignes: &spacia: &numeros: &pondera dicam.
In magnis labor est: necnon par gloria: siquem
Respiciunt placido praesentes lumine Diui:
Insequiturque ardens uelut inde accensa uoluntas:
Ne uos difficilis rerum experientia turbet:
Neu me dicendi nouitas ingrata retardet.
Tu quoque: si quod adhuc tibi: quae praelusimus: almum
Tentarunt pectus: uotis persaepe uocata
Nympha mihi: dudum sacri custodia fontis:
Extremam tantorum operum ne desere curam
Hanc nostram: oramus: Nec si quae maximus olim
Ille tuus cecinit Vates ornantia supra
Tellurem complexa foues: contemnere prorsus
Inducas animum: quae nos imitamur: &ipsis
Illius impressis quae nunc uestigia signis