Latin
IOANNIS AVRELII AVGVRELLI
Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia 53-2
Unproofread scanNot analysed yet
Pandere: ter Musis feci pia uota: precesque
Intendi manibus supplex: &pectore puro:
Vnde mihi insolitum caelo adspirare fauorem:
Paulatimque nouas in carmina surgere uires
Sentio: perque altos collis: atque auia ferri
Per nemora incertus uideor: ducor sed auenti
Mente tamen: quo fata ferunt: ut primus amoeno
Ex Helicone sacra referam mihi fronde coronam:
Primus &Aoniis intexam floribus Aram:
Quae mihi cum fuerit teneris erecta sub annis
Et Phoebo: Phoebique choro: Genioque potenti:
Stat maris Adriaci secreto in littore ducta
Adculmen: placidis qua fertur Ariminus undis:
Aut rapitur torrens Vastum uiolentus in aequor:
Inclyta dum subter Pontis monumenta uetusti